Latin
721.1 to 721.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 721.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe non satis ipsis fuit distinguere illa in Verna, Aestiua, Autumnalia Hyemalia; itemque in Borealia, eaque Imperantia, &Australia, eáque Obedientia: Ac rursus in Ascendentia, seu Recta, &Descen dentia, seu Tortuosa; in Cardinalia, Media (seu Fixa) &Communia: In Coniuncta, seu quae aliquo aspectu trino, quadrato, aut alic sese intuentur; Disiuncta, quae nullo, Antiscia; quae aequè à Cardinalibus punctis distant, &c. Sed &praetereà constituêre alia Ignea, putà Arietem, Leonem, Sagittarium alia Terrea, putà Taurum Virginem, Ca pricornum; alia Aërea, putà Geminos, Libram, Aquarium; alia Aquea, putà Can crum, Scorpium, &Pisceis. Heinc nempe sun quatuor Signorum decantatissimi Trigoni. Rursus fecêre alia humana, vt Geminos, Virginem; alia Ferina, vt Arietem, Taurum; alis Reptilia, vt Cancrum, Scorpionem. Item ali pulcram vocem habentia, vt Geminos; alis mediam, vt Leonem; alia nullam, vt Pisceis. Insuper alia Masculina, &Diurna; alia Foeminea, &Nocturna: &inasculinum quidem diurnumque Arietem: faemininum, noctur númque Taurum, &sic alternis procedendo. Ad haec, alia foecunda, vt Pisceis: alia sterilia vt Virginem; alia mediocria, vt Capricornum. Iterùm alia foelicium ingeniorum, vt Geminos; alia stupidorum, vt Taurum. Adde &distinctiones alias in Audientia, &Videntia; in Formosa, &Deformia; in Obesa, &Maci lenta; in Ruminantia, &Non-ruminantia; in Iracunda, &Salacia, &c. Quod si comparentur Signa cum Planetis, tum Primò, alia aliorum designantur Domicilia; Cancer enim fit Domus Lunae; Leo Solis; bina ordine circumstantia caeterorum ex ordine; Gemini putà &Virgo Mercurij, Taurus, &Libra Veneris; Aries &Scorpius Martis; Pisces, &Sagitta rius Iouis; Aquarius &Capricornus Saturni cùm &altera semper diurna, altera semper nocturna sit. Notandum verò Exsilia dici Planetis quibuslibet, opposita, domibus Signa, vt Capricornum Lunae; Aquarium Soli; Arie tem, &Scorpionem Mercurio, atque ita di caeteris. Secundò alia sunt aliorum Planetarum Exaltationes; nam Sol quidem exaltatur in Ariete, Luna in Tauro, Saturnus in Libra, lupiter in Cancro, Mars in Capricorno, Venus in Piscibus, Mercurius in Virgine. Nota &Deic ctiones, seu Casus vocari oppositum vnicuique Signum; Solis Libram, Lunae Scorpionem, &c.