Latin
728.5 to 728.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 728.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Contendunt autem fieri, quas dicum Apertiones Portarum, seu Valuarum, Ca tarrhactarumque, hoc est, insigneis mutationes per vehementeis ventos, imbreis, tonitrua, grandines, &c. non modò cùm Planetae, quorum sunt naturae, domusque oppositae sese praetereà aspectu opposito, quadratóvi respiciunt, sed maximè etiam cùm Luna re linquens vnum Planetam eiusve aspectum, fertur ad Planetam, aspectumve eius, qui praecedenti oppositus est. Sic enim dum Luna fertur v. g. a Saturno ad Solem, aut contrà fiunt caligines, nubes densae, pluuiae copiosae frigora quoque, &c. Cùm à Ioue ad Mercu rium, aut contra; vehementes venti, ac Borea les, orientalesque potissimùm; Cùm à Marte ad Venerem, aut contra, venti itidem, sed meridionales, occidentalesque praesertim itemque fulgura, tonitrua, &alia. Circa loca verò non parùm discriminis statuunt, si fue rint Planetae Osientales directique, &circ Apogeium; tum enim siccitatem denotare praesertim volunt: aut Occidentales, retre gradi, &circa Perigeium; tum enim eos sta tuunt significare pluuias, praeterquàm Mar tem, qui dum praesertim intra radios est, sicci tatem facit intensiorem. Maximè autem ha bendam volunt rationem Signorum ob Tri plicitates seu Trigonos, in quibus Planeta configurantur inter se. Inde enim provt As pectus Planetarum in illis fiunt, effectus pariuntur ignei, aquei, &c. Celebrant verò prae caeteris ipsam Coniunctionem; &tantò ma gis, si fuerit ex iis, quas Magnas, &Maximas dicunt. Si fiat enim in Signis Igneis, tum portenduntur conflagrationes; si in Humidis, di luuia; si in Terreis, terraemotus ingentes; si in Aëreis, pestilentiae infandae. Et quomodocum que contingat, si Saturnus dominetur, gra ueis morbos producit; si Iupiter, nullos, aut leueis; si Mars, acutos. Easdem aëris affectio nes praesagiunt circa Aspectus, ac potissimùm Coniunctiones Planetarum inferiorum &maximè si coniungantur omnes. Nam si in Signis quidem aqueis praesertim, v. g. volun haud dubiè creari diluuia.