Latin
728.9 to 728.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 728.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne id mirêre ideò faciunt, quòd cùm velint serenitatem esse à Sole, tribusque Planetis Superioribus; statuunt nubeis esse à tribus Inferioribus; tameti addunt Martem interdum ex superioribus creare pluuias; Mercurium ex inferioribus se renitatem. Nempe hunc habent pro Aeolo, qu vt interdum turbidos ventos, ita aliquando serenanteis excitet. Nam si applicetur, in quiunt, ad Saturnum, erit obscurus, pluuius, ac gehemens ventus; si Ioui, leuis, ac pluuiae expers; si Marti, adurens; si Soli, calidus, &insalubris, &c. Praetereo autem vt aliis aliorum Aspectibus tribuant grandines, aliis tonitrua aliis niueis, aliis alia: vtque provt Planeta transeunt prope Stellas Fixas, earum vireis ad augeant: (nam etiam Martem transeunten prope Pleiadas creare pluuias copiosas vo iunt) vt interdum eadem de Ortu &Occasi Fixarum ad Solem comparatarum admittant quae in Veterum tabulis, Kalendariisque contineri iam diximus: vt denique alia innumera tradant, quorum pleni sunt innumeri libri. Et verò nihil necesse est ista vberiùs discutere, cùm attendenti vel minimum ipsa vani tate vaniora appareant.