Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 729
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ille quidem Dominus Anni, Tempestatis, Quadrantis Lu nae, quàm friuolè deligitur! cùm nihil sit ma gis friuolum, quàm designatio illa numer Testimoniorum Fortitudinis, &Debilitatis de quibus antè dictum est; &ex illis tamer sortitò ac velut si astragalis luderetur, delectio fiat. Quasi verò si sit habendus inte Planetas Dominus, Sol ius suum alicui cedat &secundùm ipsum non debeat dominium Lunae competere? Quasi, inquam, Soli, aut Lunae eripiendum dominium sit, &Marti, Mercurio aliive tradendum cuius respectu potentia Solis, &Lunae potentiâ, penè obscu retur? Ecquid verò facere potest ad electionem Domini, ipsum momentum, quo centrum Solis, aut Aequatorem praeterit, aut alterutrum Tropicorum attingit? An non &ist circuli sunt in Caelo imaginarij, omnisque expertes virtutis; aut si illis vim quampiam tribuas, illa ad vnum Solem referenda est? Et nonne Sol ad eos accedens, aut ab iis recedens, vno tenore progreditur, neque in ipsis influxum sic variat, vt non idem sit &antè, &pòst? Aut si variat, non idem sit antè, &pòst varietatis tenor: adeò vt, ex vno momento nihil iure possit magis colligi, quàm ex quouis alio aut praecedente, aut subsequente? Quod idem planè dicendum est de iis mo mentis, quibus Luna est in ipsis seu Coniunctionis, seu Oppositionis; seu mox antecedentibus, aut consequentibus momentis. Quid autem, quòd esse nemo certus potest illius momenti, quo Sol in Cardinali puncto est? Nullae enim sunt Tabulae, Ephemeridésve; quae quadrantis Diei certitudinem valeant facere. Quippe, tametsi Tychonicae ad verum proximè accedant; &quidpiam tamen adhuc deest, &constat saltem hactenus nulla fuisse habitas, quae non à vero exorbitârint, adeò vt, hucvsque nullum caeleste Thema erigi potuerit, Sole exsistente reipsâ in ipsis met punctis Cardinalibus, nullumque fier experimentum decantati huius dominij. Fac enim errorem duarum dumtaxat horarum; tum quod tribuitur primae Domui, pertinet reipsâ ad duodecimam, aut secundam, quas inter &primam, quantùm statuant discrimi nis, nemo non videt. Idem verò etiam proportione dico de incertitudine momenti, quo Lunae Coniunctio, aut Oppositio cum Sole est. Siquidem vel ipsae Eclipses obseruatae ad monent nos, id momentum semper abesse al eo, quod non modò antiquiores, sed recentiores etiam Tabulae, Ephemeridesque prae scribunt. Quid rursùs, quòd Planetarum loca non fuêre hucvsque satis cognita, vt infri quoque dicendum est; adeò proinde, vt Pla neta illud non mereatur dominium, quod ipsi defertur ob Fortitudinis testimonia, qua ipsi non competunt, dum abest à loco, cuius crediti occasione illa tribuuntur? Quid pra tereà, quòd de Planetis ea nobis iam innotes cunt, ob quae alia fuerint deinceps tradenda de illis praecepta, quàm tradita hactenus sint Si enim Luna, provt augetur, imminuiturve lumine, Bochell. in Annal Aquit. Bodin. 4. de Rep. 2. Duret. di flu. &refl mar. c. lib. 7. aphor