Latin
733.1 to 733.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 733.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et Sol quidem fouet ipsum Terrae corpus; sed causa extrinsecus fouens non obstat, quin intus vires propriae sint, quae proprias ex se ex serant actiones. Ad Lunam, &alios Planetas quod spectat? si agunt ipsi aliquid in Terram agit quoque Terra aliquid in ipsos; vt ex supradictis intelligitur; neque ipsa illorum ma gis, quàm ipsi eius sunt instrumenta. Praestant partes Mundi sibi inter se mutuas operas; cun vnaquaeque interim suas specialeis vireis ha beat, suasque specialeis actiones eliciat. Addo concessum quidem iam fuisse tam Solem quàm Lunam agere in haec inferiora; habere effectus, qui &praecognosci, &praedici vale ant; sed huiusmodi tamen praenotionem prae dictionemque non ad Astrologos magis, quàm ad ipsum vulgus hominum spectare; cùm nemo nesciat Solem v. g. creare aestate calorem, &serenare frequentiùs, quàm conturbare aërem. Concessum quoque Sidera alia, ac speciatim Planetas, quidpiam agere pro me dulo lucis; at quidnam speciatim id sit, quod vnumquodque illorum praestat, tam latet summum Astrologum, quàm quemuis homi nem ex vulgo. Vt enim dum cubiculum illustratur flammâ, è qua scintillae variae prorum. punt, nemo discernat specialem lucem, qua à speciali quaque scintilla in aërem peruenit sic agente in Terram Sole, adde etiam Luna ac agentibus simul aliquid Astris caeteris, ne mo esse potest adeò lynceus qui specialen cuiusque Siderum minorum actionem discer nere possit. Quid verò, inquies, virtusne cuiuslibet Astri expendenda est ad modulum lucis? Cur non id tamen? nam, quaeso te, ec quónam alio, &modulo quidem, si velis, diametri, vel disci adiuncto? An non, tametsi de derimus vnamquamque stellarum Fixarum, non minùs esse secundum se potentem, quàm Solem, &vnumquemque caeterorum Planeta rum, quàm Lunam; fatendum est tamen distantiam, quae imminuit lucem, discúmque tam Fi xarum, quàm Planetarum; imminuere quoque eadem proportione omnem omnium agend vim; adeò vt virtus cuiusque Fixae comparat: ad Solis vim, &Planetae cuiusque comparata ad vim Lunae, tantula solummodo sit, quan tula est lux collata ad lucem, aut discus colla tus ad discum?