Latin
733.5 to 733.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 733.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Id sanè longè verisimilius quàm quod Astrologi profitentur, dum Pla netis singulis eas vireis attribuunt, vt reliquos omneis cum Sole &Luna faciant compareis saepenumeroque etiam potentiores. At vndé nam ergo varietas horum effectuum subluna rium si non oriuntur ex vario situ, variaque virtute Stellarum Dictum iam videri omnine ex varia virtute, variaque actione causarum sublunarium, quatenus variè aut in se, aut cum aliis sunt comparatae. Erumpunt hodie vapores ex hac parte Terrae, qui elati in aë rem addensantur in nubeis, &concrescunt in pluuiam. Interim materies eorum exhauritur aut ad hanc partem marcescit calor. Et quamuis continua actione partium Terrae aliarum in alias, similis materia in eundem locum si congerenda, nouusque calor successurus; non id continget tamen praecisè post annum, se vel seriùs, vel ocyus; neque mirum erit, si se quente anno eodem die pluuia non sit, sed serenitas vigeat. Et quod de pluuia, aut se renitate dico, idem dicendum de caeteris; cùn pari de causa materies ventorum, siue calidorum, sine frigidorum, fulminum item, grandi num, aliorumque huiusmodi, praesto in iisdem locis non sit per easdem anni tempestates Ergo huiusmodi euentus nulla arte praenosci, aut praedici poterunt: Fateor, ac emi nùs praesertim; nam sunt alioquin illa signa ex quibus concessimus posse aliquid comi nùs, seu aliquo breui antè tempore sciri, ac praedici. Igitur Astrologia ne probabiliter quidem aliquid de istis coniiciet, eritqu prorsus inutilis? Videtur profectò; neque opus est, vt ex antè dictis quicquam repetatur. A ergo frustrà leges sunt, quae Astrologiam to lerant in iis, quae ad Agriculturam, Medici nam, Nauticam spectant? Dico huiuscemodi leges ita videri accipiendas, vt accipiuntur caeterae, quae leuiora quaedam mala tolerant vt deuitari grauiora possint: Nempe quia hu mana mens, noscendi futura nimiùm auida, fertur prona ad persuasiones, quibus Astrolo gi eam lactant; ideò vt illam auerterent nimiùm curiosa, &sollicita inuestigatione rerum, cuiusmodi sunt liberae actiones, euen tus fortuiti, pericula, clades, vitae terminus, &alia id genus ex quibus praenunciatis, &vita priuata, &pax publica conturbari solet; ideò, inquam, prohibitâ hac parte Astrologiae permiserunt eam, quae posset nonnihil humanam curiositatem sistere, minúsque afferre turbarum.