Latin
733.10 to 733.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 733.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Praetextui verò interim fuit, quic quid veri fuit obseruatum de ortu, &occasi Siderum, in ciendis ventis aut pluuiis; de Luna plena, aut vacua, crescenteque, aut decrescente, dum plantae seruntur, inseruntur, putantur; dum vena secatur, aut sorbetur potio; dum aestuat, aut sedatur mare; idque praeter illa de pallida Luna pluente, rubicunda flan te, alba serenante, aliaque similia, quae tamet si Iudiciariae Astrologiae nequaquam sint, spe ctare tamen ad eam creduntur, Astrologique ea venditant, vt si per artem illam suam au haberentur, aut probarentur. Heinc profectè