Latin
735.3 to 735.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 735.3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cogiter enim quisque, quot sint homines quibuscum directè, indirectéve rem habuit, ex quo natus est, vt perageret haec, aut illa negotia vt huc illucve pergeret; vt hasce, aut illas opes cogeret; vt hoc, aut illo dignitatis, honorisv gradu donaretur; vt haec vel illa damna subi ret; atque ita de caeteris; ac tum apud se reputet, ecquidnam habere cum sua genitura com mune potuerint tot homines illi tam diuer sarum aetatum, complexionum, conditionum, regionum, sine quibus natis, &tali loco de gentibus, tali occasione occurrentibus huiuscemodi euentus non fuissent? Id reputet, inquam, cùm illi quoque tali tempore, ac tali in loco degere, occurrere, &haec illave posse, aut velle pro ipso, aut aduersus ipsum non potuerint; nisi quatenus alij praecesserunt praemortui sunt, hoc illudve pro iis gesserunt, atque ita de caeteris, cùm &horum fata ab Gassendi Physica. aliis adhuc dependerint, &non sanè, qui vi xerint vno alterôve tantùm saeculo, sed qui )Mundi vsque exordio; adeò vt exinde rete xendae sint omnes hominum successiones, &negotiorum series, quae nisi tales fuissent, isti homines quibuscum rem habuit, non fuissent nec talia euenta ipsi contigissent. Neque putes effugium esse, si fortè dicatur Planeta non definire speciatim, singulariterque quic boni, aut mali; &à quo, vbi, aut quomodo consequuturus aliquis sit: Nam &cùm singulares sint radij, per quos ipsi quidpiam definiunt, necesse est definitionem singularis esse euentus; neque potest euentus esse singularis nisi ex circumstantiis singularibus personae, loci, temporis, modi. Et patet sanè euentus alios, quàm qui reuerâ futuri sunt, definiri minimè posse, neque posse alio modo actionum singulatium esse terminos; vt praeteream Astrologos gloriari saltem maximè de circumstantia temporis, quae est maximè singularis, &qua non potest talis euentus homini tali contingere, nisi tunc fuerit in tali loco cum tali comitatu, tali occasione, &c. quae nisi definita simul fuerint, non fuerit etiam definitum tempus.