Latin
735.8 to 735.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 735.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Vt praeteream quoque, vanissimam ergo, inutilissimamque prodi Astrologiam, nisi singulareis euentus, &cum ipsis personas, occasiones, aliâque praemoueat; cùm si secus fiat, nemo scire valeat, quidnam, à quibus, quomodo aliquid sperandum, au timendum sit; aut quid sit praestandum, vt bona accersat, aut mala declinet Verum his tantisper dimissis, &vt haereamus circa momentum, quo Infans editur in lucem; volunt Astrologi debere de illo imprimis constare; vt exquisitè nempe noscatur, quodnam tum Eclipticae punctum supra Finitorem ascendat, &ex eo perspecto erigatur Caeleste Thema, de quo superiùs dictum est; ac provt Planetae in his, illisve fuerint domibus, de futuris nati accidentibus pronuncietur. Haud abs re verò exquisitam illius puncti notit iam quaerunt; quoniam cùm illud dirigant, vt dicendum est paullò pòst, ad tempus vitae determinandum; patet, si vel dimidij horae ignorantia interuenerit, posse erro rem in definienda vitae longitudine septem, aut octo annorum committi. Heic porrò non obiicio primùm quàm difficile designetur momentum quo quis nascitur, cùm nemo vnquam nisi cum mora, &successione partium nascatur, Certè si momentum extremum accipias, cùm scilicet pedes nascuntur; necesse est caput, quod praeexortum fuerit, sua iam accepisse fata: si primum, dum oritur caput, tum cor aut iecur nondum nascens, nondum potes sua consequi: si medium, habuit ergo iam aliud corporis extremum sua fata, aliud nondum habet, &c. Quod si dicas spectandum esin lib. 3 sesid enim Cardanus respondet) Respirationis Quadrip. nitium; tum gratis dices, &pari iure poterit cap. 2 dici spectandum tempus aut eradicatae placentae, aut resecti vmbilici; tum non dices, quid flatulus aëris inspiratus possit, vt in os subin grediens, totum corpus, aut potiùs totum hominem comparet ad exceptionem, impressionemque totius seriei fatorum, quae eo momento contexitur. daeus in sublimi quodam montis vertice, in steltexitur.