Latin
SENDVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 lix
Unproofread scanNot analysed yet
Quare &permittendum tibi, vt pro genio loquaris tuo; sufficitque vt DEO propitio, neque ego sim planè caro sine mente, neque tu planè mens sine carne; &neque tu supra, neque ego infra conditionem hominis simus: quamuis tu quod est humanum recuses, ego id à me alienum non putem. An in controuersiis Religionis pertractandis vllus vnquam inter tot eximios religiosorum hominum ordines humilitatem professus, tantâ cum moderatione de se ipso sensit, tam modestè egit, vt arctiùs se continuerit intra iustum inculpatae tutelae moderamen? Et illa fuit Modestia tanto ingenio &tantae eruditioni coniuncta, quae omnibus acceptißimum reddidit GASSENDVM. Quamuis enim magna quaeque &excelsa sui admirationem facilè concitent; non tamen ingenerant semper amorem sui &charitatem, si difficilem per superbiam &toruitatem seu per ardua &abrupta accessum habeant. Nimirum nemo non exoptat sibi quod in alio adprobandum cernit; &quantò quisque meliori luto ficta praecordia habet, tantò magis praecellere cupit. Accliuem igitur Virtutem qui bonus conspicit non desperat montem aliquando se superaturum, &templa illa Sapientum serena conscensurum, quae radij Solis iugiter illuminanare videntur. Amabat omnes cum primùm cernerent GASSENDVM, ob illam scilicet comitatem, mansuetudinem &modestiam, quibus se adeo demittebat ad cuiusque accedentis mensuram, vt modò puerum dixisses, vel è plebe literatorum aliquem, atque genio sese accommodans &captui auditoris, sibi quisque sperabat idem, nemo non existimabat facili negotio eodem se modo philosophaturum &Naturae arcana reseniturum: verùm sudabat multum frustraque laborabat ausus idem Itaque adeundus erat rursum blandus ille Doctor, qui semper paratus erat eandem Amicis &merentibus operam nauare, &vlteriùs promouere veritatis amantes. Hinc charißimus vixit Viris quoque Nobilißimis &Principibus nonnullis, animo scilicet cultioribus quàm solet esse illud genus hominum. PEIRESKIVM quid memorem, vel CAMPINIOS, LVILLERIVM, aut CRISTINAM Serenißimam Sueciae Reginam, cuius Epistolae fidem faciunt quanti fecerit GASSENDVM, quum Musis aliàs Princeps illa operaretur, tantam sui Doctis venerationem, &bonis Artibus tantam incrementi &futurae laudis spem ingenerans; vel illustrißimum Cancellarium PETRVM SEGVIERVM, qui in illo honorum fastigio cum doctis congredi, &GASSENDVM imprimis audire gaudebat; vel illum denique qui vnus instar plurium esse poterit, LVDOVICVM ENGOLISMENSEM Ducem, vltimum stirpis Regiae VALESIORVM surculum, &Te MON-MORI, cuius familia non minùs illustris est pietate in DEVM.