Latin
SENDVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 lviii
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tamen recensendum duxi ad Viri modestiam &ἀὐταρκείαν confirmandam, non verò quòd sperem vt in meliorem frugem reducantur si qui oriantur olim, quod Deus auertat, rerum humanarum moderatores, quorum fortassè intererit vt ingenij, virtutis, &pietatis rationes susque déque habeantur. At istarum omnium rerum interesse existimaui vt subinde audeat aliquis saculo suo, si meruerit, gratulabundus, in prisca tamen oculos retorquere, &exoptare venturis ne vnquam in societate ciuili exoriantur vomicae &carcinomata, quibus morbis genus humanum laborare videtur, quotiescunque regendum traditur inficetis, imperitis, ingloriis Terrae filiis, id sibi tantùm negotij datum existimantibus vt Reipublicae artus vniuersos depascantur, &succum nutritioni corporis destinatum in pus, tabum, &saniem introrsum latentem conuertant. Sed iterum è diuerticulo in viam. Ad priuatam GASSENDI vitam saepiùs attendens Anachoretam aliquem cernere mihi videor, qui media in Vrbe vitam instituit planè ad Monachi seuerioris normam; adeò paupertatem, castitatem, &obedientiam coluit; quanquam sine vllo voto tria ista vota soluisse videatur. Paruo contentus vixit, nulli inuidens diuitias operosiores; opulentiorum fauore nihilo factus ditior, elargiens autem ipse è suo liberali mani quotiens se dabat occasio sumptus faciendi. Abstemius erat sponte sua, piisanam tepidam bibens pulmoni refrigerando humectandoque: nam existimabat altiùs liquorem penetrare vi caloris immixti; asserebatque cùm tertianâ laboraret aliquando expertum fuisse, vix quartam se adhibuisse siti extinguendae tepidi liquoris partem cuius frigidi triplo maiorem mensuram hauserat in praecedentibus paroxysmis. Carne rarò, herbis saepiùs, ac maceratâ offâ manè &vesperi vtebatur. Spectandam praebuit in humilitate obedientiam, quâ nulli vnquam se praeposuit, nulli contendenti non statim loco ceßit, nihil scripsit quod suffenum &sui plenum hominem sapiat, quemadmodum excidit aliquando Viris magnis multa volumina scribentibus. Tu me vt voles alloquere (ad CARTESIVM respondens) nam per me quidem integrum tibi est affari non modò vt carnem, quae vox solertiae tuae occurrit, vt esset menti αὐπθετος, sed etiam vt saxum, vt plumbum, &si quid putes esse obtusius. Et articulum illum claudens verba addit elegantißima, quibus &simul modestißimè, solis de se ipso ausus est aliquid affimare. Tametsi enim carneum me dicas, non ideo facis exanimem; vt neque tametsi te mentalem geras, te idcirco facis excarnem.