Latin
CAPVT
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 108
Unproofread scanNot analysed yet
Eae, superato Septentrione, coepere confundi, totúsque alpor sic imminutus sub horam vndecimam fuit, vt cum superiore confusus fuerit, &Aurorae species reducta ad quintum, sextúmve altitudinis gradum; neque tamen breui desierit, sed ad horam vsque secundam aut tertiam à media nocte perseuerarit, Ac ita se quidem Phaenomenon habuit, in quo duo praetereà stuporem adaugent: Vnum est, quòd non mihi modò, &circumvicinae proximè regioni apparuerit; sed proditum fuerit apparuisse etiam ad ortum Alepij; ad austrum Tauroentij; ad occasum Tolosae, Burdegalae; &quod est memorabile, in castris, quibus tum temporis Mons-Albanus obsidebatur: ad septentrionem denique Diniae, Gratianopoli, Diuione, Parisiis, Rothomagi, hoc est saltem per totam Galliam; cùm &par sit existimare apparuisse longe adhuc vlteriùs. Alterum, quòd vt albor ille siue Aurorae speciem aemulata claritas appa ruit mihi ad Boream; sic ad Boream quoque apparuerit quibuscumque conspicua fuit, nemini verò prorsus ad Austrum. Vtrumque hoc, inquam, stuporem adauget, vel ex eo quòd cùm materies Phaenomeni fuisse pertenuis vapor videretur, oportuerit talem vaporem esse aut immensae diffusionis secundùm terrae superficiem, aut immensae certè altitudinis, vt nihil superficiei Terrae deuexitas obstiterit, quò minùs è locis adeò dissitis eodem in situ conspiceretur: ac tantò magis, si vlteriùs, &in extremum vsque Septentrionem fuit Phaenomenon propagatum. Ecquis nimirùm dicere possit non fuisse ipsum vnum ex illis, quae obseruari in Groenlandia eruditus Peirerius scribens, subiicit eadem ex Islandia, atque Noruegia conspici; cùm illeic sanè meta non sit, vt videri longè citeriùs non possint; vti neque respectu nostri fuit Rothomagi, vt non posset longè videri vlteriùs? an, vt causa vtcumque dicatur, prodeunt aliquando è Terra vapores eiuscemodi, vt longè vltra Atmosphaerae conuexitatem erumpentes, ad illam vsque coni vmbrae Terrenae regionem pertingant, quam refracti radij Solares sic diluunt, vt si qui vapores in illam incurrerint, possint, illustrati nis radiis, Aurorae speciem exhibere? nihil est necesse heic deducere (quod alibi fusiùs praestamus) quemadmodum hij radij longè citra Lunam ita decussari incipiant, vt coni vmbrae opacitas ibi omninò interrumpatur ac ideò Luna praesertim Perigeia, &priusquàm repetatur opacitas, etiam ad axem vmbrae illustretur, remaneátque visibilis; videlicet non potest res nisi operosè explicari; ac satis est, si etiam illuc vapores quidam peruenerint, posse ibi euadere participes refractae lucis. An dici probabilius potest nihil repugnare quò minus in globo Telluris ea dispositio interdum sit, quâ secundùm aliquam magnam superficiei illius partem vapores erumpant ex iis constantes corpusculis, quae in tali situ talem splendorem exhibeant, talem formam subeant, talem motum obeant?