Latin
109.1 to 109.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 109.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
an corpuscula huiusmodi Bononiensium lapidum instar splendorem diurnum concipiunt, &quâ parte conceperint, nempe in meridiem conuersa, illam eòdem adhuc per noctem conuertunt, vt ex ea solùm videantur, eo modo quo plantae transplantari affectant, seruato caeli positu eodem, similitérque ferrum Magnete excitum, &c. verùm quicquid generis huius, alteriúsve excogitetur, longe semper esse videbitur, vt faciat satis. Vtcumque tamen causa sit, illud saltem ex recitata obseruatione elicitur, vt intelligamus posse reputari pro fabulis, quae narrari solent de visis in aëre exercitibus, conflictibus, missilibus, clypeis, &similibus; etiam quod Plinius ait, Armorum crepitus, &tubae sonius auditos e caelo; itemque, spectata armacaelestia ab ortu, occasúque inter se concurrentia, Sulsis, quae ab occasu erant. Nempe, quae ipsi non alia specie quàm vaporum conspeximus, fuere, qui euulgauerint, apparuisse acies instructas, procedenteis, praelianteis, visa tormenta bellica, visos emissos globulos, visos ictus, visas hastas, visa caetera, quae referre piget. Quid singulis fabulae huius partibus locum fecerit, ex descriptione colligitur. Praetereo autem, quod miraculum auxit, fuisse Obsidionis memoratae tempus; voluerunt quippe illius ergò ostentum diuinitùs factum. Verùm, quid hominibus facias, qui facilè adeò sibi somnia fingunt, fidémve somniis aliorum habent: Priusquàm autem Igneis illos noctu per Aërem discurrere visos, quos &Stellas cadenteis vocant, percurramus; praenotanlum est illas etiam Bolidas, ac Lampadas dici; &intelligi à Poëta tritis illis carminibus: Saepe etiam Stellas vento impendente videbis Praecipiteis caelo labi, noctisque per vmbram Flammarum longos à tergo albescere tractus Vbi, quod dicit noctis per vmbram, communis, vt apparitionis, ita &persuasionis est, quatenus huiusmodi Stellae, nisi nocturnis tenebris fauentibus non conspiciuntur; tametsi credere par sit non pauciores interdin praecipiteis labi, quàm noctu, &claritatem esse diurnam, quae ne perinde obseruentur, obstet. Nam si nocturnum quidem frigus esse licatur necessarium, vt antiperistasi qualam accendantur; constat profectò etiam interdiu vigere id frigus in superiore aere, imò etiam intensius, &per aestatem maximè, vt roinde halituum accensioni sufficere valeat. Quod idem etiam proportione dicendum de caeteris causis. Vtcumque sit, operae pretium est historiolam adscribere Stellae interdiu a nobis visae. Dies erat Iulij XXI. an. MDCXXXVII. ac dimidium horae ante meridiem, cùm caelo serenissimo, pacatissimóque, ac perseuerante insigni calore, sederem Medis in Prouincia, ad diuersorij fenestram in Corum apertam, respectaremque in Druentiam, ac interposita viridaria. Ecce autem repentè apparuit candidissima quaedam flammula ad perpendiculum prolabens, neque visa à me distare orgyis plusquàm viginti quinque.