Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 119
Unproofread scanNot analysed yet
Opinantur exspiscatores esse hunc succum, qui dum inter auellendum, in rupeis, aliásque res deci dit, originem facit Coralio, quod iis super crescit; exindéque esse potest, cur plantas Coralij videamus innatas ferri frustulis, ossibúsque, etiam Humano cranio, quale in Pisano Cimeliarchio est: quippe prout res in ea loca deciderint, submersave fuerint, &in maris fundo constiterint fortè fortuna. Quod verò Coralium ita indurescat, vt aemuletur lapidem, neque fissilis ampliùs, sed fractilis duntaxat sit; id videtur habere à salis copia quae educto humore consolidetur, compin garurque. Eadem certè ratione adolescent planta ob copiosum humorem, &diffusius sal fissilis potius, quàm fractilis est; &eadem tamen iam senescens, aut postquam sale re manente, compactóque exaruit, fractioni potiùs, quàm fissioni patet.