Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De Petrificatis, Conchylijs, &Lapidum viribus. VPEREST dicamus de rebus, quas Petrificatas vulgò vocitant; quippe cùm suapte natu râ huiuscemodi non nascantur, M aut nasci non existimentur. Eae duplicis sunt generis: quaedam enim habent duntaxat lapideam crustam superinductam; quaedam interiùs, exteriúsque sunt effecta lapideae. Et quae prioris quidem sunt generis oenè expositae iam sunt: nempe qui succulapidescens, germineve lapideo foetus concrescere potest temporis progressu in specialeis lapides, aut etiam in rupeis, quae sint totae ex aggeneratione, &quasi superfoetatione formatae (qua ratione etiam grandescun intra vesicam calculi, quibusdam putà quas lamellis ceparum more incrustati &quo etiam modo lapis Bezoar in ventre Caprae Indicae lamellatim, &quasi crustulatim formatus deprehenditur) Potest idem succus dum aliis rebus circumlabitur, ob ducere ipsis crustam quandam lapideam, cuiusmod sanè innumera sunt, quae &obseruantur, &asseruantur passim. Pertinent huc semina il la, quae ad Albulas in Tiburtino ita obducuntur crustulatione candidula, vt coriandros, &caetera ex saccharo tragemata mentiantur Pertinent &alia; sed non est tacenda prae caeteris Arbor, quam memoratus Aruerniae amnis prope Rionem ita alluit, vnáque ex parte obducit, vt altera parte lapideam exhibeat, altera arboream relinquat. Quae posterioris sunt generis, non aliam sanè originem, quàm similem succum habere videntur; sed illum tamen subtiliorem aut incidentem in res porosiores, à quibus intimè combibatur.