Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 139
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc iacet Aes; Aurum in summum successi hono rem Eandem porrò auri negligentiam obseruauere Europaei, cùm nuper in Americam, Australeisque Terras inuehentes gladios, caeteráque ferrea instrumenta, nullam non auri copiam commutatione acceperunt. Quanquam Homeri quoque temporibus, cùm non dum aurum in monetam cuderetur, pretiosius tamen aere fuit, vt constat ex aestimatione armorum Glauci, &Diomedis. Sed vtcumque sit; en vt de ferro etiam Lucretius Nunc tibi quo pacto ferri naturam reperta Sit, facilè st ipsi per te cognoscere, Memmi. Arma antiqua, manus, vngues, dentesque fuerunt, Et lapides, &item siluarum fragmina ra mi, Et flammae, atque ignes, postquam sunt cognita primum, Posteriùs ferri vis est, aerisque reperta, Et prior aeris erat, quàm ferri cognitus vsus. Quò facilis magis est natura, &copia maior. Aere solùm terrae tractabant, areque belli Miscebant fluctus, &volnera vasta serebant, Et pecus, atque agros adimebant; nam facilè ollis Omnia cedebant armatis nuda, &inerma. Inde minutatim processit ferreus ensis, Versaque in opprobrium species est falcis ahenae. Et ferro coepere solum proscindere terra Exaequatáque sunt creperi certamina belli