Latin
139.1 to 139.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 139.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quo loco, vsus quidem antiquorum armorum etiam-num probatur tot aereis gladiis, lanceis, aliísque ex aere conflatis, quae supersunt, asseruanturque à Viris harum rerum curiosis. Ex duabus autem illis causis, ob quas aes priùs in vsu fuerit, praecipua sanè videtur prior, tractandi nempe facilitas; nam alio quin posterior, siue maior copia experientiam habet minùs attestantem. Praetereo autem cùm Cyniras primus apud Ethnicos memoretur à Plinio inuenisse aeris Metalla, itémque tegulas in Insula Cypro; constare tamen ex Literis Sacris Tubal cainum ante Diluuium etiam expoliisse non modò aes, verùm etiam ferrum. Pergit Lucretius de arte textoria post vsum ferri adinuentâ, scilicet ob instrumentorum necessariorum praeparationem Nexilis antè fuit vestis, quàm textile teg men, Textile post ferrum st, quia ferro tela parantur. Nec ratione alia possunt tam laeuia gigni Insilia, ac fusi, &radij, scapique sonantes. Caetera de vsu praetereo, ac praesertim circa monetam, circáque sacram illam famem, ob quam itum est in viscera Terrae, effossáque sunt tot malorum irritamenta: quippe haec, ipsisque affinia, vt luxus in vasis, statuis, aedificiis, vestibus, aliísque id genus, alterius planè loci sunt. Alia potiùs duo sunt heic attingenda: Vnum putà de Metallorum intra Terran De Merallis, origine; Alterum verò de eorumdem, quae ac eorum perhibetur, transmutatione. Et circa origitransmutanem quidem, praetereo imprimis nihil repurione gnare, quò minùs aliqua Metalla ab vsque initio in Terrae visceribus fuerint; quippe cùm Terra fuerit semper corpus heterogeneum, &vt in superficie Plantas, &Animalia, sic interiùs cùm alia, tum speciatim Metalla habere concreata potuerit. Deinde neque repugnare, quin recens aliqua creentur; cùm &ferrum perhibeatur in Elba, aliisque locis post rescissionem succrescere; &suit fontes, in quibus res aut metallescant, aut formam Metalli vnius cum forma alterius commutent; &Ars Naturae imitatrix nisi Metalla faciat, saltem à faciendis non admodùm absit; &denique neque materies, neque efficiens ad procreandum Metalla deesse videatur. Quod tamen ad materiam spectat, non vna omnium sententia est. Nam quod Aristoteles quidem vult eam esse vaporem, 3. Meteor. nalitumve humidum, qui conclusus, com- vlt.