Latin
139.6 to 139.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 139.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
pressusque inter lapides, propter ipsorum siccitatem ita compingatur, sicut solet ros, aut pruina, dum excernitur; sed contendit tamen interuenire aliquid sicci halitus, propter quem fiat, vt quemadmodum succi ob commistionem non sunt pura aqua, ita neque Metalla sint; ac possint proinde tum liquari ob materiam aqueam (quo sensu à Platone in Tim quoque dicuntur χῦτα ὕδατα) fusiles aquae, tum inflammari, exuríque (excepto auro) ob terrestrem. Alij cùm istam materiam nimis remotam arbitrentur, assumunt potiùs aquam &terram. Ita prae aliis Agricola, qui aquae lib. 5. de ortu, &canargumentum desumit ex eo, quòd Metalla ubter. ignis calore soluta fluunt, frigore autem rursus densantur. Hoc tamen, inquit, sic accipiendum, quod aquae plus in ipsis sit, terrae minus: simplex enim aqua non est eorum materia, sed mista cum terra, atque terrae quidem portio tanta in mistura inest, quanta aquae perspicuitatem obscuret, fulgorem non auferat. Quin-etiam mistura, quò purior fuerit, eo pretiosius ex ipsa fit Metallum. Ali propinquiorem adhuc requirentes dixerunt esse cinerem, terramve exustam, effectámque cineream, &superueniente aqua madescentem. Huiusmodi fuit Gilgil Mauritanus Alberto citatus, argumentum ducens è vitro, quod ex cineribus confectum calore liquescit, frigore concrescit, Metallorum instar. Iplib. 3. de mise autem Albertus dicit humidum vnctuoner. cap. 3. sum, subtile incorporatum terrestri subtil fortiter commisto; quod vtrumque postea declarat nihil esse aliud, quàm quod Auicennas, &Chymici Argentum viuum, &Sulphur dixerunt. Postremò ergo celebris Chymicorum sententia est Metallorum materiam non esse aliam, quàm Sulphur, &Argentum viuum (nisi quòd Recentiores edocti pleniore experientia, censuere Sal atramentosum. seu vitriolaceum addendum esse.) Heinc alij quidem aliter, sed communiùs tamen definiunt Aurum constare ex argento viuo subtilissimo, ac purissimo, &ex pauciore sulphure puro, claro, rubente, fixo, perfectissiméque excocto, &exquisitissimè misto, vnitóque. Argentum consimiliter ex copiosiore argento viuo, admodum subtili, ac puro, paucioréque sulphure, quod sit purum, clarum, album, perfectéque excoctum, mistumque, &propemodum fixum. Aes autem ex pauciore, crassioréque argento viuo &copiosiore sulphure rubeo, impuro, neque planè fixo, neque perfectè maturato, excoctove, &misto. Ferrum pariter ex pauciore argento viuo, &copiosiore sulphure, sed albicante, fixioréque vt tardiùs proptereà fundatur.