Latin
15.5 to 15.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 15.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde per freta, angustioráve maria; cùm &nauigiorum vsus ad traiiciendum cerrè spatia non prolixa, sit vbique gentium antiquissimus, &gentes maritimae ita cùm natando, tum nauigando assuescant, vt donec conspicua praesertim littora vlteriora sunt, ad ea exploranda quàm facillimè, &vel leuiculo nauigio, ac Caelo praesertim mari que fauente ferantur. Cùm maria autem an gustiora dico, etiam tractus illos Septentrionaleis intelligo, per quos, vt ex Gallia in Britanniam, ita ex Britannia, aut Noruegia in Islandiam perueniri potuit; (quippe cùm noster quoque Pytheas Massiliensis eò peruenerit) &ex Islandia, Norvegiave in Groenlandiam, ac porrò in Americam. Quâ ea dem ratione potuit quoque ex Arabia, au India perueniri ad Sumatram, ex eaque per Insulas intermedias in maiorem Iauam, ac porrò in Australem, &Magellanicam Terram. Ad-haec, per Mare etiam patens; idque siue casu, vento scilicet improuiso abripiente nauigia; quo pacto abductum Mercatorem ferunt, cuius relatu Columbus fuit ac conquirendum, quem &reipsa detexit, Orbem, animatus (quippe &quod memoratur contigisse mercatoribus illis Indis, contingere iis quoque potuit, qui Africam olim lustrârunt, vt scilicet abriperentur in ipsam vsque Americam; ac tantò magis, quantò nauigia, ex quo in altum deducta sunt, ob decla ratum alibi aëris motum sponte feruntur) siue certo consilio, &datâ operâ; non quo solùm modo ille Iambulus, de quo Lucianus meminit initio verae histor. vbi illum cum Ctesia copulat, de quo &Diodorus, ex Aethiopia in Taprobanam, seu quaecumque ea fuit Insula rum Australium, peruenit; verùm etiam quo modo ij, qui nouas regiones incolatus, quae stus, aut gloriae ardore conquirunt. Cur-non enim vt nuper factum, sic fieri quoque olim potuit, vt aliqui ex nostro orbe in nouum illum contenderent (tametsi ob difficultates, aut lucrum cessans, damnúmque emergens, interrupta commercia fuerint, vt interrump quoque iam possent) &maximè quidem cùm ex illo orbe aliqui videantur venisse in nostrum.