Latin
15.8 to 15.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 15.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet non omni ex parte fabulosum esse videtur, quod Soloni apud Platonem Sa cerdos Aegyptius narrauit de expeditione in colarum Atlantidis Insulae; non tam quòd Posidonius apud Strabonem, &alij id pra germana historia habeant, quem quòd reperta nuper in Atlantico Oceano America confirmet, quod fuit ab illo descriptum; nempe Atlantidem Insulam (quae credita fuerat de inceps absorpta) fuisse Libya simul, Asiáque maiorem; &(vt Aristoteles habet de Insula plurimorum dierum nauigatione, vltrà columnas Herculis à Carthaginensibus dete cta) feracem, siluosam, fluuiis nauigabilibus, fructuumque varietate miram: quódque s Europaei in Americam per aliquot saecula nauigare desinerent (vt veritus aliàs accessus ac illam Carthaginensium Insulam, quae esse ipsa eadem potuit) possent Americani, qui di nostris Expeditionibus quidpiam fando, &traditione quadam vetusta inaudiissent idem de his nostris Continentibus dicere; quod de illorum Continentibus Europaei olim, Aegyptiique dixerunt. Praetereo autem, quòd etiam Sanctorum Patrum aliqui, vt Clemens apud Hieronymum, subodorati fuerint, esse vltra Oceanum nouos Orbeis; ne fortassis putes solos Ethnicos id habuisse probabile, vti authoGassendus de Inanimis. rem libri de Mundo, &Silenum ex Theo De Globi pompo apud Tertullianum; ac aliquos etian Telluris cirvelut prouidisse, quod &reipsâ contigit, vt cumbabitailli nempe detegerentur; ac nominatim Senerione adu. Hercam, dum in Medea sic cecinit; mog.