Latin
191.11 to 191.13
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 191.11-13
Unproofread scanNot analysed yet
Ac simul addit Loton in Lucinae ara, quae durasset iam annos saltem quadringentos quinquaginta; nempe ab eo anno, qui sine Magistratibus fuerat; cùm incertum foret, quantum esset vetustior. Meminit quoque duarum ve custiorum; alterius dictae Capillatae, quòc Capillus Vestalium ad eam deferretur; alterius satae in Vulcanali constituto à Romulo, ita vt Vrbi coaeua foret. Meminit rursùs Ilicis Vrbe vetustioris in Vaticano, &trium aliarum similiter apud Tiburtes vetustiorum. Quamobrem cum satis sit mirum esse arbores, quae durare possint octingentos, &plureis annos; nihil attinet addere duratiobem fabulosiorem, vt quam ille post Theophrastum refert satarum duarum ab Agamemnone Platanorum, vnius in Delphis, alterius in Caphyis Arcadiae luco; Fagorum, aut Quercuum supra tumulum Ili; Palmae in Delo satae ab vsque nato Apolline; Pla tani, ex qua Marsias ab Apolline victus pependit; Oleae, quam Minerua in certamine edidit; Oleastri, ex quo coronatus Hercules, &aliarum, quas ipse addit. Posset autem summa quarumdam arborum duratio praeclariùs innotescere, si ea Hominum foret prouidentia, vt dum seruntur, aut nascuntur, perennaturas suspicarentur, &scripto, aliave ratione tempus adnotarent, transmitteréntque in posteros; at nemo aduertit, casúusque est merus, quòd traditione quid innotescat; vt quod mihi innotuit de luglande quadam, quam ante annos centum satam, hoc est coniugij sui anno Auus Parenti retulit, Parens mecum communicauit; cùm profectò tantumdem adhuc esse duratura videatur, comparato trunco (cuius iam ambitus Pedum Regiorum decem, &digitorum septem) ad longè crassiorem alterius prope ipsam satae: est autem ¯um, &lapi dosum solum.