Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 192
Unproofread scanNot analysed yet
Quam saepe verò exoptau edoceri posse quopiam monumento quando satae fuerint arbores praeclarae ex Lotorum genere &nostris Micocolae dictae, quae plateam Aquis- Sextiensem Praedicatorum dictam exornant? Parùm certè abest quin eat reputem ipsi Praedicatorum Coenobio coaeuas, seu quadringentorum proximè anno rum; quemadmodum vlmos annosissima, Diniae habuimus duas, quarum vna superest adhuc, altera ante paucos annos conflagratione periit; quasque ad ingressum Coenobi Cordigerorum satas fuisse, tum cùm illud fuit exaedificatum, hoc est ante annos similiter quadringentos, non improbanda est coniectura. Vtcumque sit, ideò Lotorum AquisSextiensium commemini, vt si huius rei memoria fortè perueniat ad Posteros, &sint qui nosse ista curent, ij scire valeant quantum saltem à nostro vsque aeuo durârint. Et vi possint quadamtenus de ratione, siue progressu incrementi ferre iudicium, ecce truncorum ambitum, qua parte gracillimi sunt mensurari curauimus per virum industrium sedulúmque loannem Lombardum; ipséque retulit infimae trium, seu illius, quae Palatio proxima est, circumductum esse palmorum Prouincialium vndecim cum tribus octauis; mediae octo cum triente; supremae octo cum vndecim vigesimis quar tis (hoc est reductione facta ad Parisiensem mensuram, infimae pedum octo cum sexcentis septuaginta nouem millesimis; mediae sex cum trecentis quinquaginta nouem; supremae sex cum quadringentis quinquaginta quatuor) atque id quidem mense Aprili anni Salutis supra millesimum sexcentesimum quadragesimi quarti. Verùm de Plantis hactenus; déque hoc priori Membro satis. DAOR IRI