Latin
209.1 to 209.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 209.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nuper autem alius ad ostium eiusdem Sinus sic fuit eiectus, sicque in ipso periit, vt denudati rostri ossa eximi, asseruarique potuerint, quae duas orgyias deprehendimus longa, cum foramine in superiore ante regionem cerebri, &abeun te in ipsum canali, qui in superiore excauatus mandibula, apertus est tamen secunduir totam palati longitudinem; vt verisimile proinde sit inductam in os aquam ita à lingus comprimi, vt magna vi extrusa sursum pe foramen, seu quasi fistulam prosiliat. Minor Physetere, sed conglobatiore corpore perhibetur Orca, quae aduersus Balaenam pugnans, ipsam ad ventrem lancinat, quovsque in vada incurrat, aut in scopulos illidatur. De Delphine nihil adiiciendum, pisce vt frequentissimo, ac in nostro praesertim mari, ita celebratissimo ob agilitatem, ac Philanthro piam, &ad Simonis vocem allapsum; si vera nihilominùs sunt, non omnia quidem, sed vel pauca quaedam, quae hac de re commemorantur. Delphini porrò similis est, &illius species plaerisque habetur Phocaena, seu Thursio &vulgò Marsuinus in Oceano Britannico, ex quo Parisios non rarò defertur. Denique in Cetaceis habetur Phoca, seu dictus Latinis Vitulus marinus, cuiusmodi in nostro mari non infrequenter capitur, quatuor circiter pedes longus, crassitudine corporis humani. Fistula caret, sed nareis tamen valde patulas reflando ostentat. Pariat-ne ir terra, vt primus Aristoteles prodidit, com periri non audio; cùm sit tamen amphibius videtur praeclarè ab illo Quadrupes muti latus dici; quoniam quos ipsi quidem pe des posteriores attribuunt, sunt potiùs caudae trifidae ipsius laterales partes, quibus in ter natandum vt pinnis, ac veluti remis vtatur, cùm media pars sit quasi temo, &qui pedes anteriores, siue quasi brachia ex humeris pendent, cum indiscissis digitis, non sunt pedum vice, quibus humi serpat, vt à Plini oproditum est (pectore enim, ventréque serpit) sed pinnarum potiùs, quibus natet, &fortassis manuum, quibus pisceis in escam corripiat; videlicet humi nihil comedit, nihilque etiam capite, oréque in aquam demerso, sed correptam solùm intra aquam praedam capite exserto mandit, deglutitque.