Latin
209.4 to 209.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 209.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereo autem esse illi immanem rictum, cum duobus dentium ordinibus, or beis oculorum praegrandeis cum palpebris mobilibus; vocem trucem, quae mihi quiden videtur magis ad grunitum, quàm ad mugitum accedere; ex quo profectò Suem potiùs quàm Vitulum (vt Plinius ait ex mugitu per sonum edito nominatum) indigitassem; cutem praeditam mollissimo pilo, eóque ad ven trem albicantiore, ad dorsum verò nigricantiore; denique fabulosum esse, aut certè ca sum merum videri nisi feriatur à fulmine, quod celebre tamen est apud Authores. Attexo solùm quod Plinius aliique de docilitate huiusce animalis habent, comprobatum esse in eo, de quo ad me Neuraeus in ter caetera, Vixerat, inquit, iam extra maGassendus de Ammalibus. re triginta dies primos à captura ieiunus captiuitatis taedio; nunc autem strenua voracitate ieiuma pensans vno prandio plusquam octonas variorum piscium deglutit libras; quos quidem in aquam coniectos, &in imo repertos sursùm attollit, &capite summam vndam exsuperante diu, multúmque quassatos, dein leuiter praemansos, aut qua obduruere contusos ingenti conatu, crebráque totius corporis succussione ingutturat. Subinde verò lasciuienti quadam gesticulatione ludit; nam &vocanti se adnatat, &manum praetendenti adlatrat, &cibos porrigenti adblauditur, quos feruidus obmurmuranti anhelitu sibi postulat, sexcentáque alia eiusmodi intra latices ludicra exhibet, donec satur, aut aquarum vltra impatiens piscinae margini allabitur, &inclinato ad id assere humi se proripit, &c Ad alios Pisceis quod artinet, ij in Marinos, Fluuiatileis, &Lacustreis distingui sosent. Ex marinis verò quidam dicuntur Pelagij, seu medij maris aquis gaudentes; quidam littorales, seu gaudentes littoribus; &cùm inter istos nonnulli saxosis locis speciatim gaudeant, ij dicuntur saxatiles; cùm nonnulli speciatim aqua dulci delectati ingrediantur in flumina, ij dicuntur ἀνάδρομοι, quòd sursùm, seu versus scaturigines fluuiorum excurrant. Est autem simul adnotandum, cùm spinae dorsi osseae aliorum animalium respondeat in piscibus Spina aut spinace: ἀκανθώδης ἄκανθα (ita Aristoteles habet) aut Cartilagineae χνδρώδης: ideò praeter pisceis, qui spinacei sunt, quosdam in marinis distingui, qui vocentur Cartilaginei.