Latin
209.8 to 209.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 209.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et cùm aliunde pars maxima piscium cutem squammis armatam habeat, distingui rursùs alios cute laeni, aut non squammosa. Quare vt dicamus primùm de Spinaceis, numerantur inter Pelagios, &cutis quidem non squammosae imprimis Thynnus marium nostrorum piscis, ac per Aestatem potissimùm, cùm aduentare dicatur ex Ponto. Is recens natus, &pusillus adhuc dicebatur Antiquis Cordylas; anniculus, ac paullò maior, Pelamys; bimus denique, &iam maximus, senéxque Thynnus; nunc autem aliqui confundunt Pelamydem cum dicta Amia, quam etiam impropriè Lamiam vocant; est enim potiùs Lamia piscis cartilagineus; Amia verò piscis simillimus Thynno, &plaerumque maior; vti &similior piscis Pompelus, qui saepe à nauium gubernaculis per milliaria multa non separatur, &ne tridente quidem iniecto terretur. Hoc admoneret nos vt quidpiam de Echeneide, siue Remora diceremus; cùm ij praesertim, qui eam nolunt è Concharum genere esse non quammosam faciant, &propè quidem anguillae, aut lampetrae forma, sed minorem, vtcumque Aristoteles pisciculum Saxatilem fa- 1. hist. 14. ciat. Verumtamen fabulam esse, quae de eius vi perhibentur insinuatum superiùs est, cùm &vanum sit, quod ille ait, vti ipsa aliquos in causis iudicialibus, &amatoriis veneficiis. Itaque ex hoc genere addendus potiùs est Xiphias, qui reliquo nempe corpore 210 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber I.