Latin
213.1 to 213.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 213.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum est Stella marina; non sanè quae species Anthyiae, aut alia stelluli in cute variis conspicua est; sed quae à natura ita conformatur, vt talis sit planè, quales vulgò stellae pinguntur, nimirum cum radiis, seu cuspidibus; quinis, septenis, duodenis aut numero alio (iisque aut rectis, aut tortis, aut laeuibus, aut aculeatis, aut flauis, aut cine reis, &c.) &cuius quae species prae caeteris testacea vocatur, resiccata cum cortice testa deteri crustae instarpotest. Postremum genus Insecta complectens varietatis est propè infinitae. Cùm Insecta autem soleant in Terrestria, &Aquatica diuidi notum est nonnulla pedibus carere, alia prae dita esse pedibus. Et ex illis quidem, quae inter Terrestria carent pedibus, notissimi imprimis sunt Vermes, qui aut in ipsa Terra nascuntur seu majusculi, vt Lumbrici, seu minutuli, vt Ascarides dicti. Aut in homine, caeterisque animalibus, &partibus quidem ipsorum variis, sed in intestinis praesertim, in quibus praeter Ascarides extremum saepe infestanteis, frequentes sunt lumbrici, &aliquando quidem praelongi, aliquando etiam lati, appellati Taeniae, ac praetereà Cucurbi tales, quòd granorum cucurbitae (vel vt Aristoteles habet, cucumeris) mutuò cohaerentium speciem referant; aut in Animalium cadaueribus, faecibus, reiectaneisque humori bus; quò proinde pertinent etiam, qui gig nuntur in caseo; aut in Plantis, variisque earum partibus, vt radice, caule, ramo, ligno cortice, folio, flore, fructu, succo expresso, &c. cùm &sint speciales specialium plan tarum, vt Curculio frumentorum, Trox leguminum, &Midas speciatim fabarum; Ips seu voluox, volucra, Inuoluulus vitium, &c. Aut in eisdem etiam demortuis, veluti Cossus, &Teredo lignum erodens, sonúmque simul excitans; aut in vestibus, vt Tinea, quae etiam appellatur Cis, &nonnullis Blatta; tametsi hoc nomen plaerisque aliis Insectorum generibus accommodetur, quatenus praesertim corrodentia sunt; aut denique in rebus aliis, quas inter mirabile sit nasci vermeis Oripas dictos etiam in niue; vt non Aristoteles modò, sed etiam Strabo, &Plinius tradunt.