Latin
213.5 to 213.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 213.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde Limax, scilicet nuda, &quae cochleâ cùm destituatur, Domi-porta dici non potest. Inter verò Aquatica reperitur etiam Limax siue Cochlea, qualem aliquando ex mari cum aliarum rerum congerie eductam, &in furnum calefactum coniectam contigua omnia eximio purpurae colore tinxisse Peireskius noster obseruauit. Reperiuntur &vermes varij, &Hirudines, siue Sanguisugae tum marinae maiores, tum palustres minores; &qui Hippocampus habetur pisciculus, capire &collo equum vtcumque referens, corpore reliquo deflexo, &incisuris cartilagineis sturionis propè instar distincto, &in caudam longiusculam, praetenuémque abeunte, dicitur etiam Dracuncuius, &nonnullis etiam (vt nostro Borrillio vnum asseruanti) Remora putatur At ex iis, quae inter Terrestria praedita sunt pedibus, cùm quaedam alis destituantur, quaedam alas insuper, non pennatas, &discissas illas quidem, sed membrana ceas tamen, indiuisasque habeant; notum est ex prioribus aliqua esse pedum sex, vt Formicam (magnum prouidentiae, laboris que exemplum) Cimicem, foetidum, infestúmque lectis animal; Pulicem desuctorium, &Pediculum, cuius species importunissima, subque pilis haerens appellatur Ricinus (nisi quod nonnulli Ricinum cum cynoraiste, pediculove Canum confundunt, cuiusque esse proles putantur quae capillis haerent, &albicant lendes. Ne heic memorem animalculum omnium minimum Acari, &Cironem dictum, de cuius textura aliquoties iam diximus; neque ipsi haud absimilia quae in mactris, &caseis vetustate puluerascentibus, aliisque rebus gignuntur, &Mitta vulgò appellantur. Aliqua octo, vt Scorpionem, cui praetereà duae chelae insunt, cammarorum instar, &cauda Spondylis distincta, cuius ictu venenum infundi tritissimum est; itemque Araneum, seu Araneam nendo, &simul texendo natam, cuiusque cùm variae sint species, ea quae venenata est, dicitur speciatim Phalangium, &quae in Apulia praesertim, Tarantula, inter referendum occultas qualitates commemorata; &quae sine tela insidiatur, captátque muscas, apésque, Agrostes Aliqua duodecim, vt quae Erucae species ideò dicitur Geometra, quòd senis parte anteriore, senis posteriore praedita pedibus, ventrem in arcus formam attollat, &Geodaetarum instar proinde incedat.