Latin
213.8 to 213.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 213.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Aliqua quatuordecim, vt Erucarum caeterae species, quae pedibus constant, priore quidem parte senis, posteriore verò octonis. Quo loco cùm tam variae Erucarum sint species, tum nobilissima illa est, quae Bombyx, &Ser dicitur, ea nempe quae Bombycinum, seu Sericum net, hoc est iam vulgatissimam in vestibus materiam luxus, quae est texi coepta in Co Insula, &à Pamphila quidem Latoi filia, vt Aristoteles scribit. Vt rem taceam iam familiarem, nas ci hanc Erucam vermiculi formâ ex paruulo papilionis ouo; adolescere depascende recentia mori albae folia: adultam ex seipsa nere candidum folliculum in oui formam, quo includatur; inclusam contrahi, indurari, conformari in oui longiusculi speciem, ac immobilem, &velut demortuam, appellari Necydalum, &Chrysalin, siue Aureliam; denique rupto folliculo, depositóque exuuio papilionis Bombilij dicti forma prodire, auloare, coire, oua parere, &breui pòst mori; haecque omnia intra menseis non omninò duos vtcunque Aristoteles, &ipsum sequutus Plinius compleri sex scribant. Aliqua demùm plureis, quae idcircò hyperbole quadam &Centipeda, &Millepeda appellantur; cuiusmodi est Oniscus, seu Asellus, vulgò Cloporta, &nostratibus etiam Truya, quae fusca sub hydriis, lapidibusque, &locis humectis saepe visitur, neque plureis viginti habere pedes comperitur: itémque Iulus, qui à lumbrico vix quicquam nisi pedibus distat; &Scolopendra, quae corpore non -nihil lata &treis, quatuorve digitos longa arcuatim incedit, tactáque in orbem sese contrahit Dicitur autem ἀμφικάρης, siue vtrimque habens caput, non sanè, quòd in vtramvis par tem indiscriminatim gradiatur, aut bisectae pars vna in caudam, altera in caput motum dirigat; sed quòd cùm bisectae vtraque par moueatur (&posteriori quidem versus eam adhuc regionem, ad quam caput fuit) caput geminum videatur sortita.