Latin
224.9 to 224.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 224.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Pisceis aliunde penè destitui intra oculum humore aqueo abundare maximè vitreo; haberéque crystal linum non tam lenticularem, quam globosum (&postica praesertim parte; ac ipsum quidem non alligatum processibus ciliaribus, sed suspensum duabus veluti auriculis, vt in Thynno, vel circulari quasi sutura, qua cohaeret cum vitreo, vt in Amia, &c. secus profe ctò ac in fele, auibúsquenocturnis, in quibus semper minùs vitrei, &liùs aquei, quàm in caeteris animalibus obseruauimus. Sic nulli animalium immobiles aures, vt sunt homini, intellige tamen quibus sunt (&eae quidem longae, breues, lacutae, obtusae, laeues, pilosae &c.) quippe cùm pleraque Insectorum sint, Membrum Posterius. Liber II. quae destitui prorsus auditu videantur; tum aliud nihil auibus, caeterisque Quiparis, quàm aliqui sunt audiendi meatus; nam quae alioquin nocturnarum auium auritae videntur, dictum est eas habere solùm ad regionem aurium plumeos apices; &qui pisces ad ean dem regionem habent branchias, eas ad alium vsum comparatas habent, neque obseruatur; tametsi aliunde in ipsis meatus audiendi, se cus ac in Ceraceis; quanquam ne in vitule quidem marino tam est manifestus, quàm Aristoteles innuit.