Latin
225.1 to 225.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 225.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sic nasus nulli animalium perinde elatus, ac in homine; sed aut nare solùm excauatae intra superiorem maxillam, aut meatus solùm odorandi, vt in auium ro stro apparet. Nam de Elephanti quidem naso, seu proboscide, de qua antè dictum, res est sin gularis; neque idem dici potest de proboscidula muscae, apis, &consimilium, quae velut spongiosa in extremo est, vt succum exsugat, conditumque habet, seu vaginâ quapiam aculeum bifidum, multicuspidemque, vt eo euibrato in cutim hominis, equi, aut alterius animalis sanguinem exprimat, qui applicito interim spongioso extremo sugatur. Praetereo autem cum muscae, asili, aliáque id genus bipennia animalcula hac sola ratione compungant, apes tamen, vespas, aliâque quadripennia gestare praetereà aculeum in extrema aluo subtilem, ac longiusculum, cuius vibrationi etiam veneni aliquid, ex sita ad radicem vesicula instillent. Sic caeteris ferè animalibus est os exporrectum (&in auibus quidem duratum in rostrum) idque prolixum, curtatum mucronatum, retusum, recuruum, rectum, &liùs, minúsve rescissum, ac hians: notabiléque est animalium Quiparorum maxillas lursùm, deorsúmque duntaxat moueri, quòd vel omninò dentibus careant, vt aues, vel molaribus, vt lacertae, serpentes, pisces, sícque cibos solùm aut nihil, aut leuiter comminuto: deglutiant; secùs ac animalia caetera, quibus maxillarum motus transversus, obliquúsque necessarius est, vt cibos deterere, ac veluti commolere molaribus dentibus possint. Nihil verò addendum de varietate dentium serratorum, planorum, exsertorum, alteri tantum maxillae concessorum, &c. Nihil consequenter de lingua, quae longua, breuis, tenuis, obesa, simplex, bifida, &c. Nihil de Epiglottide, qua aues, &vniuersè Quipara carent; cùm &tamet si lingua quoque carere aliqua videantur, aut breuitas tamen id faciat, vt in Crocodilo, &plerisque piscibus; aut censendum sit analogum quidpiam, quo gustatio fiat, substitui, vt in genere praesertim Exsanguium. Caeteras parteis quod attinet, sunt quidem Viuipara omnia collo praedita; at ex Quiparis ea solùm, quae pulmonem habent, asperámque adeò, quae per collum transeat, arte riam. Nam &gula quoque pisces destituuntur (ventriculo nempe, aut intestino proximè aperto) nisi quod breuissima quaedam in oblongis, vt in anguillis obseruatur. Quibus autem collum est, id caeterarum partium instar vel depile est, vel pilosum, vel plumosum, &c& plerisque eorum quibus est pilosum etiam iubis insigne est, vel totum, vt Leoni, vel ad ceruicem solùm, vt Equo.