Latin
229.1 to 229.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 229.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod idem dici potest de exstructis domibus post cognitum vsum, quem antra praebuerunt; déque id genus caeteris; vnde &concludit: Haec igitur possunt vtendi cognita causa Credier, ex vsu quae sunt, vitaque reperta Idque vt inferatur non potuisse oculum videndi causà fieri, cùm nihil esset visum, &ignoraretur quidnam visio foret; neque aurem auditus causâ; cùm &nihil foret auditum, &nesciretur quid esset auditio; atque ita de aliis. Proptere à enim sequitur: Illa quidem seorsùm sunt omnia, quae priù. ipsa Nata, dedere suae post notitiam vtilitatis: Quo genere imprimis sensus, &membra videmus. Quare etiam, atque etiam procul est, vt credere possit Vtilitatis ob officium potuisse creari. Atque ita se quidem illa intoleranda opinio habet. Nunc verò, vt paucis ipsam perstringamus; nihil necesse est memorare quid magni Viri senserint. Imprimis enim Authores pacri, cùm diuinas manus agnoscunt, quae hominem pelle, &carnibus vestierint, ossibúsque, &neruis compegerint longè absunt vt dogmati adeò Prophano adstipulentur, Nomine omnium audi Lactantium, dum nomine omnium Epicurum impetit. Quid aiinquit, Epicure? Si non sunt ad videndum ocus nati; cur igitur vident? Posteâ, inquit, vsus eorum apparuit. Videndi ergo causa nati sunt siquidem nihil possunt aliud, quàm videre. Item membra caetera cuius rei causâ nata sint, ipse vsus ostendit, qui vtique nullo modo posset exsistere, nisi essent membra omnia tam ordinatè, tam prouidenter effecta, vt vsum possent habere, Quid enim, si dicas aueis non ad volandum esse Gassendus de Animalibus. natas, neque feras ad saeuiendum, neque piscei bounm ad natandum, neque homines ad sapiendum; cùm tium in Aniappareat ei naturae, officióque seruire animanmalibus. teis, ad quod sunt quaeque generatae? Sed videlicet qui summam veritatis amisit, semper erret, necesse est. Si enim non prouidentiâ, sed fortuitis Atomorum concursionibus nascuntur omnia; cur nunquam fortuito accidit sic coire illa principia, vt efficerent animal eiusmodi, quod naribus potiùs audiret, odoraretur oculo, auribus cerneret? Si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi quotidie monstra generari, in quibus membrorum ordo praeposterus, &vsus longè diuer sus existeret.