Latin
229.5 to 229.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 229.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm verò vniuersa genera, &vniuersa quoque membra leges suas, &ordines, &vsus sibi attributos tueantur; manifestum est nihil fortuitò esse factum; quoniam diuinae rationis dispositio perpetuo seruatur. Deinde ex in Tim. Philosophis prolixus est Plato, vt singularum partium vsum planum faciat ex destinatione minorum Deorum, quibus ille Δημιηρpos Opifex supremus vt caeterarum rerum mortalium, ita humani corporis fabricandi commisit curam. Quo loco demiror Gale1. de vsu num tribuere Platoni, vt nostri generis Au part. 3 thores ὥσπέρ τινας φαύλους δημικργοὺς, quasi vi leis quesdlam opifices extremis caeterorum digitis affinxisse vngueis asseruerit; quippe tantum abest, vt Plato aliquid tale habeat, dum vnguium vsus memorat; quin potiùs in tota illa digitorum fabrica αἰπωτατάω δάνοιαν, causantissimam, vt sic loquar, intelligentiam agnoscit; quam &passim toto tra locis cit. ctatu Deum nominat. Aristoteles verò multus etiam est, vt reprehendat Antiquos illos, qui solam materiae necessitatem profitentes, causam finalem diffitebantur; vnde &ipse valde laborat vt finalem causam in operibus Naturae stabiliat, &rationem esse demonstret, sicut in rebus arte factis, sic in iis, quae naturâ constant, cuiusmodi Anima lia sunt. Vnum seligere locum iuuat, in quo postquam exaggerauit absurdum esse suspicere naturalium rerûm imagines ob artem, quae illas effinxit; &non magis suspicere ipsarummet rerum naturalium causas, tum 1. de part. pergit: Quomobrem viliorum Animalium difputationem, perpensionemque fastidio pueril quosdam spreuisse, molestéque tulisse dignum nequaquam est; cùm res nulla natura sit, in que non mirandum aliquid inditum habeatur. Et quod Heraclitum dixisse ferunt ad eos, qui cùm alloqui eum vellent, quòd fortè in casa furnaria quadam, caloris gratiâ sedentem vidissent, accedere temperabant; ingredi eos fidenter iussit, quoniam, inquit, ne huic quidem loco Dij desum immortales: Hoc idem in indacanda quoque natura animalium faciendum est. Aggredi enim quaeque sine vllo pudore debemus; cum in omnibus natura Numen, &pulcrum, decorúmque insit ingenium. Quippe cùm in naturae operibus constans illud praecipuè sit, vt nihil temerè, vicéque fortuitâ committatur, sed alicuius gratia omnia agantur; finis autem, cuius gratiâ quicquam vel constat, vel conditum est, boni, honestique obtinet rationem. Philosophos alios praetereo, ac nominatim Stoicos. Nam Buunm tium in Ani malibus 2. de Nat. Deor. 3. de fin. lib. de pr. 6. morb. vulg. sect. 5 lib. de aliment. lib. 3. de vs. part.