Latin
303.11 to 303.13
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 303.11-13
Unproofread scanNot analysed yet
Confirmatur autem tum quia Menses non alia ratione sistuntur praegnantibus, quàm quia sanguis aliàs fluxurus, finem suum contequitur, hoc est, foetum nutrit, cui nutriende est destinatus: tum quia lac non aliam ob causam creari incipit in mammis, ex quo vsque foetus incipit moueri intra vterum, quàm quia sanguis in ipsas confluit seu compulsus ex venis epigastricis in mammarias dictas, quibuscum, per anastomoseis manifestè communicant; seu ex hypogastricis spermaticisque vteri peculiaribus in thoracicas, intercedente cauae trunco, &axillari ramo, è quo deriuantur. Tum quia Mulieres, quae editos foetus non nutriunt, post multos labores, experiuntur lac è mamis regressum, iisdemque viis in vterum rediens, deiici per vterum; scilicet tanquam alimentum ex sua natura foetui destinatum. Caeterùm quod est adnotatum sanguinem delatum per venas vmbilicaleis effundi non in substantiam iecoris, sed in portam, &cauam venas; deductum verò per arterias effundi non in cordis ventriculos, sed in arteriae aortae ramos; id facere apertum videtur, neque iecur in Embryone communi vllo munere fungi in sanguine elaborando; neque item cor in apparando spirituoso sanguine; sed tam hasce duas, quàm caeteras parteis sibi ipsis nutriendis, augendis, perficiendis speciatim vacare; ac iecur esse, &cor matris, quae vtrumque sanguinem elaborent, inque totum corpus Embryonis quasi in sui partem, per venas, arteriásque transmittant. Sic solus est matris pulmo, qui respirat, confertque creandis in corde spiritibus vitalibus, qui tam in corpus reliquum matris, quàm in ipsum corpus Embryonis ferantur; ipse verò Embryonis pulmo, sui nutritioni dumtaxat incumbit, hausto nutritio sanguine, non ex ventriculo dextro cordis, sed ex ipsa vena caua in arteriosam venam immediatè per coniuncta oscula, communeve foramen; &vitali spiritu hausto non ex vtrovis ventriculo, sed ex aorta arteria per surculum intercedentem, inque eandem venam arteriosam apertum, vt superiùs attigimus; &confirmari posse videtur ex ipsa carne pulmonis rubea; quasi scilicet nulla difflatione, commistionéque aëris ruborem sanguineum intra vterum alterante.