Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 303.14
Unproofread scanNot analysed yet
Si nullus quoque est motus cordis, arteriarúmque Embryonis proprius; sed communis tantum arteriarum matris, qui ipsis imprimitur; vt necesse proinde videatur si mater forsan febri laboret, Embryonem quoque laborare; ac non posse Embryonem superviuere, si mater semel exspirârit. Nam &licet quidam narrentur Matribus mortuis, exsectisque, ducti fuissi incolumes, vt Scipio, &Manlius memorat superiùs; imò Gorgias Epirota, matre non modò mortua, sed etiam in funus elata, prodiisse viuus perhibeatur; ac ideò nequicquan Lex necis eum damnet, qui non extracto priùs foetu grauidam sepelierit, quòd spenanimantis peremisse videatur; responsio tamen ex Galeno paret; cùm casus adeò ra rus sit, contingere posse, vt aut motus arteriarum foetus perseueret aliquantisper ex stincto motu in corde matris (cum &visae sint victimae exempto corde ambulare, &res sit cuique in canibus obseruatu facillima) aut vi mulier non modò habeatur, sed efferatur etiam quasi mortua, quae nihilominùs adhuc viua sit: vti non rarò euenit in hysterico strangulatu Vt posteriùs autem dicamus de Pullo, de cuius intra ouum nutritione ratio non-nihi diuersa est; ac vt respiciamus praesertim ac ouum Gallinae, quòd eius formatio, nutritio, accretio, exclusio sit vt familiarior, sic obseruabilior, quódque eadem intelligi in caeteri proportione possit.