Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 34
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ne rursùs circa vocem haeream, solent mediorum Mineralium tria quasi membra distingui, videlicet species Terrarum, Succi concreti, &quae speciatim aliqui Media, siue Mista Mineralia vocant. De hisce autem duo solùm dicenda vniiersè sunt. Vnum, ipsa ita constare ex propriis quodque seminibus, vt etiam maxima ex parte fuerint ab vsque initio per ipsum Terrae corpus formata, atque distributa. Siquidem quantumuis variè exsoluantur, distrahantur, dissipenturque, semper tamen alicubi intra, aut circa Terram supersint, possintque rursùs deinde cogi, &quemadmodum ipsa aqua rursùs apparere quod reipsâ sunt; adeò vt Salis, exempli gratiâ nihil vnquam pereat, sed per semina, seu moleculas insensibileis dispersum remaneat. Nam &tametsi concedatur in suas resolui Atomos, hae sunt tamen eiusmodi, quae facilè rursùs in eadem semina concrescant. Quod hoc quidem loco pluribus prosequi necesse non est. Alterum, non posse ne per summa quidem capita attingi quaecumque huius generis sunt: Quis enim immensas Naturae diuitias, &tam altùm praesertim, impenetrabilitérque defossas habere valeat in numerato? ImSenetrabiliter inquam, cùm praeter quingentas, sexcentasve ad summum orgyias, quò possunt fossores Metallorum descendere sit reliqua profunditate Hominum industriae, atque viribus interdictum. Constat verò huiusmodi orgyiarum altitudinem ne esse quidem tricies quinquies millesimam partem eius spatij, quod protenditur à superficie vsque in centrum; vt praeteream illam accipi dumtaxat in locis montanis, ac mediterraneis, totámque manere altiorem, quàm maris superficies sit; neque enim Metallici putei perinde fodiuntur in locis maritimis ob aquam subterraneam sese ad libellam, vt antè est dictum, cum aqua maris componentem. Siquidem tametsi negandum non sit quasdam esse posse Terrae parteis adeo compactas, &aquae imperuias, vt si quidam putei illeic foderentur, eos aqua non obrueret, in ipsósve non penetrant: sed quae loca Terrae huiusmodi sunt, ea sunt Metallorum inferacia; ista scilicet non gignuntur nisi in terris laxioribus, &propter saxorum, rupiúmque interceptionem cauernosis, atque idcircò quas aqua possit diuersimodè praetermeare. Quamobrem quicquid dixerimus infra altitudinem illam esse, nisi coniectando dicere non licet; ac solùm videtur posse asseri hanc corporum diuersitatem, quae in memorata altitudine obseruatur, continuari saltem aliquo vsque inferiùs; quicquid demum sit de natura Terrae, quae accedit propiùs ad centrum Certè enim nisi de tota, saltem de aliqua regione, (etiam ex parte sub maris fundo, vt ex ante dictis intelligitur) accipi id potest, quod Lucretius admonet, –Terram fac vt esse rearis Subter item, vt supera st, ventis, atque vndique plenam Speluncis; multósque lacus, multásque laCunas In gremio gerere, &rupeis, deruptáque suxa; Mutáque sub tergo Terrai flumina tecta, Voluere vi fluctus, submersáque saxa putandum st; Vndique enim similem esse sui res postulat ipsa.