Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 35
Unproofread scanNot analysed yet
Vt dicamus autem imprimis de speciebus terrarum variis, Perspicuum est sanè nullam esse Terram, quae hactenus quidem innotuerit Hominibus, quàm verè simplicem, immistam, sinceram, purámve appellare liceat Quod enim Peripatetici talem esse propè centrum existimant; talem, inquam, quae corpus sit maximè siccum, remissè frigidum, summè graue, &nihil amplius, mera est ha riolatio, vt ex mox deductis intelligitur; cùm, si liceat quidem ex iis, quae apparent, coniecturam desumere, quotquot Homines descenderunt in Terram profundissimè, illi ipsam semper deprehenderint &corpus summè heterogeneum, &admodùm calidum, &nusquam non leuius Metallis, aliisque corporibus; vt proinde argumento esse debeat, id quod in centrum superest, aliud ab eo esse, quod illi describunt. Qualiscumque porrò sit Terra centralis, de qua nosse nihil possumus; haec certè quam cognoscimus, non vniusmodi, atque simplex est, sed incomprehensae propè varietatis. Vniuerse autem dici potest aliam esse macram, aliam pinguem; Et quod macram quidem attinet, aliam omninò sterilem, aliam capacem foecunditatis. Sterilis omninò est ipsa Arena, quae tametsi praeterea sabulum masculum dicatur, non id tamen à generatione, cuius capax sit, sed a duritie, seu scabritie, &asperitate, qua pollet. Quòd si requiras cur sabulum durum, asperum, &sterile sit, nôris id esse, quia quot vides esse sabuli granula, totidem corpuscula vitrea, seu quasi vitri conquassati, detritique fragminula sunt: sícque, cum admones sabulo Stampensi id genus conspicilij, obseruas Ipsum nihil esse aliud, quàm vitreorum fragminulorum, angulos è, difformitérque figuratorum congeriem. Tale igitur sabulum quodlibet cum sit, perspicuum videtur non modò cur durum, asperúmque ad tactum appareat, sed etiam cur rerum generationi ineptum sit, quando eiusmodi non est, quod &liquore penetrari, exsoluíque valeat, &superueniente calore fieri obsequens seminali, altricique facultati. Quin-etiam perspicuum heinc fit, quamobrem sabulum tantam abstergendi im habeat; quippe cùm prae soliditate, angulosáque superficie singulorum granulorum ita corradat corpora, vt ipsa velut excoriet, &sordeis simul quae fuerint illis inhaerentes abripiat. Res manifestè etiam patet ex genere cotium, seu Lapidum arenareorum; neque enim alia ratione ferrum exacuunt, &expoliunt, quàm quia affrictu deterunt ob arenacea granula, seu corpuscula solida, &scabra, ex quibus texuntur. Taceo verò eandem duritiem, scabritiemque in causa esse cur ex arena calci commista caementum fiat egre gium; nempè dum calcis visciditas cohibetur firmissimè ab arenae corpusculis, quae suialiunde angululis subeuntia poros Lapidum cohaesionem mutuam firmissimam faciunt At macra quidem, sed foecunditatis capaTerra ea est, ex qua aquae commista fit lutum non tenax.