Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 361-2
Unproofread scanNot analysed yet
adeò magis directam. Quod antem pergit, Errant sape eanes, itaque &vestigia quaerunt ,vt accipiendum potissimùm est de longitudine temporis, ac loci, quo facta est odoris Gassendus de Animalibus. diffusio; ita potest intelligi, si ventus distrahar odores, aut alij odores, immisti confusionem aliquam faciant. Hanc nempe causam Theophrastus, Plutarchus, &alij reddunt, cur Vere minùs, quàm Autumno canes indagentur ferarum vestigia; quia nempe Ver innumero per aërem odores fundit. Quod autem canes sint etiam Hieme, Aestatéque minus sagaces, causa patet, quòd Hieme odores fundi prohibeantur, Aestate nimis dissipentur.