Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 361-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. De Auditu, &Auditione. IRCA Auditum, parum morandum, superari ipsum interdum, vt dictum mox est, ab Olfactu; quando &familiare est vt secùs contingat, (hoc est, vt Auditus longissime secundum visum, sensibile proprium, seu sonum percipiat) &nullius penè vsus est Olfactus, si cùm Auditu comparetur. Vt enim praeteream Animalia auditis sonis admoneri rerum plurium, quas prosequi, fugereve oporteat; meritò Aristoteles hunc sensum ob prudentiâ commendat, quatenus sermone per ipsum per cepto mouemur, sapientiorésque efficimur; &non in ciuili modo societate communicamus, sed priuatim quoque, publicéque erudimur, disciplinásque capescimus; vnde &vocatur sensus disciplinae atque etiam passionum, quatenus sensus nullus est, quo plura in animo passionum genera concitentur. Plato aliunde Pythagoreos imitatus existimat, vt visus nobis obtigit ob contemplationem Caelestium ita Auditum concessum fuisse ad perceptionem harmoniae. Quod vtcumque non valeat, nisi figuratè de Caelestium corporum harmonia intelligi; verum est tamen de familiari concentu, seu modulatione, qua Auditu percepta mirè delectamur. Ex his proinde Apuleius, Auditu verò, quid homini, inquit, magnificentius potuit euenire, per quem sapientiam, prudentiámque disceret, numerosque orationis metiretur, ac modos, fierétque totus ipse modulatus, ac Musicus. Sed vt his dimissis pauca primùm de eius organo dicamus, nihil necesse est memorare eas, quae exteriùs eminent, aureis, seu dicta vulgò Auriculas, ipsásque in hominum genere, exceptis perpaucis immotas, in caeteris autem animalibus sponte mobileis. Ea enim quibus sunt concessae (videre enim licet aueis, aliáque ipsis destitui) Suntsolùm, vt Cicero ha bet, tegendi causa factae, tangendique sensus, &ne voces laberentur, atque errarent, priusquam sensus ab his pulsus esset. Et quantum certè ad exquisitam auditionem Auriculae conferant, ij esse argumento possunt quibus Auriculae praesectae. Referunt enim sese omnia vt obtusiùs, ita confusiùs, &quasi stridorem cica dae, aut murmur aquae obaudire, earúmque defectum non incommodè aut manu, aut re alià intrò reflectente subire. Vnde &ille haud abs re pergit, Habere aureis duros, &quasi corneolos introitus, multisque flexibus, quod his naturis relatus amplificatn Sonus De Olfactu &Olfactio De. 6. causs. fin lib. qu. nat. lib. de sens &sens. c. 1. In Tim. &7. de Rep. Tim. lib. de an. Mu. I. de dogm. Plat. 2. de na. Deor.