Latin
363.18 to 363.21
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 363.18-21
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa verò pars aëris interni sic pressa, compellit vnà succedentem, eáque rurus aliam, &sic ex ordine deinceps caeterae verlus auris fundum; ita vt creetur veluti radiolus, cuius extremum alterum contingens neruum dilatatum ipsius particulam pulset; efficiaturque adeò, vt pluribus tympani particulis creantibus simul consimileis radios fiat intra concham labyrinthum, &cochleam quasi radiorum manipulus, quo neruus ille simul pulsetur. Id licebit quomodocumque intelligere ex militari tympano, cuius altera membrana percussa ita aërem inclusum compellit, vt ipso pulsetur membrana opposita (quod agnoscitur praesertim ex motu supertensarum chordularum) si modò intelligas vt membrana compellit totum aërem; sic quamlibet partem membranae, quamlibet partem aëris secundum propriam lineam, seu creando specialem radium; adeò vt totus aër conclusus sit quasi cylindrus ex radiis contiguis innumeris factus Videtur ergo auditio fieri, dum aëre externo pulsum tympanum aërem internum ita retrò pulsat, vt neruus auditorius ad internam aurem dilatatus compulsetur. Compulsationem autem fieri compluribus radiolis in complureis nerui fibrulas incidentibus coniicere vtcumque licet ex eo, quòd pluribus sonis aurem simul pulsantibus, possumus vnum deligere, ad quem prae caeteris attendamus. Nimirùm vt postea declarabimus quomodò ex opticis neruis illum pro arbitrio intendamus, cuius oculo aliquid distinctè desideramus conspicere beneficio radij ex obiecta re in ipsum directi; sic videtur esse debere in nobis vt eas nerui fibras, quae speciali sono pulsantur, possimus intendere, quo distinctè eum percipiamus per speciales radios in ipsas directos. An verò dici fortè posset non tam particulas tympani ab aëre externo pulsas, radiolos creare in aëre interno, quàm corpuscula aëris externi ingressa per tympani poros aut tendere ad vsque neruum, aut aëris interni particulas obuias dirigere, &in vias formare; scilicet eo modo, quo dictum est aliàs de traiectione lucis per vitrum?