Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 363.22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vt praeteream, si tympanum iis esset poris, quibus aëris externi ingressus pateret, eos etiam fore, quibus interno pateret egressus, obstare id videtur; quòd tametsi tympanum sit etiam vitri instar perspicuum, obseruamus tamen sonum, corpusculave aërea, ex quibus constat vix quicquam penetrare, transireve per vitrum, vt verisimile proinde sit non transire quoque per tympanum illum Et quamvis liceat dicere sonum, aëremve, qui per ductus rectos non transit transire posse per obliquos, quia scilice ex aliàs dictis in orbem diffunditur, vnde sit opposito modo, vt quò lux non pertingit, eò sonus perueniat; iuxta ea, quae fuere ex Lucretio, Aristoteléque deducta 364 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII.