Latin
381.1 to 381.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 381.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia omnes alij praeter axem Visionis radij penettantes in oculum, ad ipsam primùm corneam, ac deinceps ad vtramque crystallini faciem refringuntur; id circò concipiendum est, quibúsque illorum extremorum conorum totidem conos alios intra oculum respondere, quorum mucrones in retina sint, &communis basis eadem quae exteriorum &in eadem pupilla, eiusve superficie; adeò vt ex vnoquóque exteriore, ac respondente interiore in eadem basi communi iunctis creetur quaedam penicilli species, quae &proptereà Penicillus à Keplero sit appellata. Intelligitur autem cuique exteriori interiorem sic respon dere, vt exteriori secundum axem respondea interior directè oppositus, mucronemve habens in oculi fundo; caeteris autem exteriotibus, qui mucrones habent lad dextram interiores respondeant mucronem habentes ac laesiam; &habentibus ad laeuam, respondeant habentes ad dextram: habentibus sursùm habentes deorsum; habentibus deorsùm habentes sursùm, &sic per omnem obliquitatem, ac provt omnes magis, vel minus rece dunt ab eo, qui secundum axem. Vt taceam intelligi quoque hanc ipsam esse videri causam, cur dextra parte retinae apprehendamus res extrorsum sinistras, sinistra dextras, supetiore inferiores, inferiore superiores; eo proportione modo, quo respicientes in proprium nasum, ipsum dextro oculo ad laeuam apprehendimus, laeuo ad dextram, &c. cùm &ad hoc capiendum faciat, quod in concauis speculis contingit. Sed hoc vt iam mittam, ex conorum coniugatione, seu penicillorum creatione effici videtur, vt cùm omnes radi commisti, confusique sint in ipsa pupilla, superficieve corneae, incommisti tamen, distinctique euadant in retinam; quatenus omnes qui ex vno exteriore, seu rei visae puncto allabuntur in pupillam, sese deinceps quasi secernunt, atque interstingunt, coituri seor sim in regiuncula retinae distincta. Heinc certe admirabili prouidentia effectum est, vt retinae fundum esset concauum, quò radios omneis exciperet; &lius, quàm pupillae foret, quò radij in illa confusi possent in ipso interstingui. Notandum verò, cùm to speciales in hemisphaerio distinguantur conquorum bases sint in pupilla, mucrones in ipso hemisphaerio; non obstare hoc tamen, quin totus radiorum ex toto hemisphaeric aduentantium complexus habeatur pro cono, seu pyramide, cuius basis sit ipsum hemisphaerium, siue in ipso hemisphaerio, mucro in ipso oculo.