Latin
381.6 to 381.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 381.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quin-etiam ex quavis parte hemisphaerij, seu quovis partiali obiecto, vi dole, Stella, pariete, homine, lapide, re alia, quam obtutum dirigimus, circumstantibus caeteris neglectis, radij sic in oculum ptodeant, vt creetur conus, siue Pyramis; culus basis in ipsa re mucro, angulusve, seu fastigium in oculo sit. Et quia omnes radij a dextra, à laeua, supernè, infernéque ad pupillam allapsi decussantur deinceps cum axe Visionis intra oculum, efficitur, vt talis mucro, angulusve visorius vocatus haberi in illa axis parte valeat, in qua extremi totiu hemisphaerij aut specialis rei radij decus santur: tametsi, quia visio non sit, nisi ex allapsu radiorum decussatorum ad retinam, psummet fundum retinae, aut quae eius portio radios excipit, haberi pro mucrone, viforiove angulo possit. Efficitur aliunde, vt axe visionis exsistente eodem cum axe totais huiusmodi coni, seu Pyramidis, cuius basis in hemispherio est; idcircò rei visae medium videatur prae aliis partibus distinctissiper radium irreframè; quatenus &ipsum ctum, directissimumque videtur, &partes proximè circumstantes per radios vix quicquam refractos, obliquosque, atque idcircò in retinam proximè axem terminatos cernuntur; adeò vt non vnum solum rei punctum, sed aliquantulum circa ipsum spatium clarè, distinctéque cernatur; &obscuritas, confusióque non-nisi sensim deinceps in parteis remotiores irrepat. Quare &heinc fit, vt cùm volumus rem aliquam totam clarè, distinctéque videre, obtutum, seu axem visionis in singulas illius ex ordine parteis dirigamus, &totam superficiem sigillatim quasi lustremus. Quam ad rem concessus est nobis oculus sponte mobilis, vt pupilla variè sese vertere, commutaréque hemisphaerium possit, &quemvis radium priùs obliquum pro axe habere, dum qui axes fuerint, in obliquos abeunt. Alioquin certè, quoties axis mutandus foret, totum caput commouere, conuerteréque cogeremur: &ne putes Piscibus, aliisque nonnullis Animalibus non satis pronisum, quatenus oculos habentia immotos, ne caput quidem, defectu colli conuertere possunt, nisi cum toto corpore; diximus antè esse illis crystallinum &proximè corneam, non intercepto humore aqueo, illove perexiguo, &aliunde mobilem, seu quadamtenus conuolubilem, vt nisi cum toto globo oculi, saltem per seipsum variè conuertatur; vt taceam vel facilitatem totius corporis conuertendi ob medium sustentans facillimè cedens, quemadmodum in piscibus; vel flexilitatem eximiam partis corporis, vt in anguibus.