Latin
381.11 to 381.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 381.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum rursùs solui ex his Problema llud familiare, cur senes, si quidpiam inpicere distinctè velint, id amoueant ab oculo; lusciosi verò, seu μύωπες Graecis vocati admoueant? Nimirùm res pendet praeserrim ex formatione interiorum conorum, quos habere communes in pupilla baseis cum exterioribus diximus, &coniunctim cum ipsis penicillos vocari. Cùm inuenes enim, &qui congrua oculorum constitutione sunt, illos sic habeant comparatos, vt re constituta ad certam distantiam mucrones conorum ex singulis punctis ipsius radiatim ortorum terminentur in retina, aut certè quamproximè Ipsam (neque enim res laritudine caret) ipsi senes suos sic affectos habent, vt, humoribus siccescentibus, &conuexitate tam corneae, quàm vtriusque faciei crystallini euadente planiore, seu portione sphaerae maioris, radij constituentes latera conorum apertiores eua dant, &ad ipsam retinam non coëuntes, sed quasi 382 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII.