Latin
42
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 42
Unproofread scanNot analysed yet
Commendabatur à Veteribus quae est in eo vis ad adstringendum, refrigerandum, sistendum sanguinem, obducendum cicatrices, &c. At soli Chymici recentiores ex Paracelso vsque, probârunt quanta sit in eo debitè, vt aiunt, praeparato, vis purgandi tum vomitu, tum deiectione ex aluo quicquid est humorum vitiosorum in corpore, &restituendi sanitatem planè alioquin desperatam. Quod autem praetereà contendunt, vt cùm mirè conferat colliquefaciendis, perpurgandísque Metallis, conferre etiam valeat illis transmutandis, alia quaestio est: Quintum tandem est, quod à Plinio vsque appellitatur Argentum viuum. Argentum nempè à colore, viuum autem à mobilitate, itémque à penetratione, qua per vasa lignea, fictiliáque sese subducit; ac rursus ab auolatione, qua calorem sentiens vanescit in auras, aut operculis vasorum cohaeret. Dixere Graeci ὑδράργυρεν, &Aristoteles etiam ἄργυρον χυτὸν, quòd instar aquae, reive concretae, quae fusa sit, fluat. Tametsi Plinio hydrargyrum non purum, natiuúmque dixit, sed illud solùm, quòd ex minio sit; quippe natiuum quoque est minium, quod aqua ablutum hydrargyrum prodit, &ad eius proinde imitationem factitium sit, adhibito, vt paullò antè est insinuatum, sulphure. An verò notan dum, cùm Argentum viuum eruatur, aliud nigricans, aliud rubrum, idque arenae simile; istud posterius esse, ex quo praecipuum fit Minium, quod dicitur ἄμμιον, seu Arenula, &à Theophrasto vsque Cinabari vocatur: notum est porrò Argentum viuum ideò aquam sictam à Chymicis dici, quòd res contactas non madefaciat, vt neque Metalla fusa madefaciunt; nimirùm quòd corpuscula, ex quibus constant, praedita sint ea hamululorum conditione, &copia, vt se mutuò corripiant, teneántque, &mutuò abducant. Notum est etiam aliquem esse in Medicina illius vsum, &ad scabiem quidem, luémque veneream praesertim; sed ¬um quoque quàm sit noxium cerebro, ac neruis; quàm meritò Dioscorides, &Galenus suspectum habeant vel minimum quid in aluum transmissum; quàm ure dicatur à Plinio venenum rerum omnium: Verumtamen de hoc statim plura.