Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. De Calore Subterraneo, &de Terrae Motu. VM haec supponant ea quae priùs dicta sunt de Subterrraneis corporibus, vt sunt prae aliis Bituinen, Sulphur, caeterique Succi concreti, videtur operae praetium quidpiam specialius de hoc calore subrerraneo attexere &maximè quidem ob communem, receptamque sententiam, quae subter terram non calorem modò, sed etiam gnem, hoc est flammam, qualis ab Aetna. Vesuuio, Strongyle, Hecla, &id genus locis eructatur, admittit.