Latin
425.1 to 425.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 425.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT PRIMVM. Quid Intellectus Humanus, "uplex? VPEREST altera seu pars, seu facultas interna cognoscens, quam &distinctam à Phantasia, &Hominis pro priam Aristoteles prae aliis agnouit. Ipsa est, quam nomine proprio Intellectum seu Mentem dixit, siquidem ta mersi haec vox interdum tribuatur Animalibus caeteris; id tamen impropriè, ac ab iis ferè Authoribus, qui Mentem à Phantasia indiscretam habent; quo pacto ait Lucretius, patefactis tempore puncto Carceribus, non posse tamen prorumpere equorum Vim cupidam tam de subitò, quàm Mens auet ipsa. sippellat ille praetereà, vt iam adnotauimus, λον Rationem, &τὸ λογικὸν Rationalem partem. Nimirum tametsi ex iis, quae disputata antè sunt, ratio quaedam Brutis tribuatur; illa lamen impropria, analogicáque est; &quae Homini competit, non modò Ratio κατ᾽ ἐξοχεν excellenter dicta, seu suprema est; sed est etiam ciusmodi, vt ne vestigio quidem agnoscatur in Brutis. Praetereo autem nomina alia, vt cum Latinis Animus dicitur, &Graecis τὸ τῆς Wγτος ἡγεμονικὸν Pars Animae princeps, &quae alia id genus sunt. Adnoto verò me seu-partem, seu facultatem ideò dixisse, quòd institutum sit de Mente, seu Intellectu dicere, non modò vt nuda, meráque facultas; sed etiam vt pars essentialis, substantialisve Hominis est, ac ideò est idem cum ipsa Rationali nnima, quatenus quidem vt Rationalis, &se posita vegetante, sentientéque parte spectatur. Etenim non alia ratione complecti licen sinnia, quae dicenda de ipsa sunt ac speciatim iam sternere ad adstruendum eius Immortasstatem. Nam forte quidem res expediri &pauris, &facilè posset, si cum Epicuro, DemocriGassendus de Animalibus ONV to, &aliis Mentem corpoteam statuentibus, tueri liceret esse Mentem vnam eandémque rem cum Phantasia, ac ideò in Brutis quoque esse Mentem, quae ab Humana non tam substantia, quàm perfectione diuersa foret; idque obseruato praesertim discrimine Mentis maiore inter plerosque homines, quàm obseruetur aliquos inter Homines, &pleraque Bruta: verùm quia posset exinde deduci aut mortalem esse Mentem Hominis, si Brutorum mortales sint; aut immortaleis esse Brutorum, si sit Hominis immortalis; quod vtrumque Sacra Religio non fert; ideò adnitendum quoquo modo est, vt congruè ad ea, quae ab ipsa sunt definita, philosophemur.