Latin
425.5 to 425.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 425.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hoc porrò magnum quaesitum operae compendium videtur ex iis, quae de Anima Mundi, de natura Animae, de ipsa Phantasia disputata sunt; quando passim multa de Mente, quae hoc loco occurrerent tractanda, fuere explicata. Quare &supponentes potissimum id, quod agentes de Anima adstruere, vt maximè probabile conati sumus; Animam scilicet Humanam non simplicem esse substantiam, sed compositam ex duplici parte, vna corporea, à qua sortiatur, vt vegetans, ac sentiens sit; altera incorporea, à qua habeat, vt sit intelligens, ac rationalis; supponimus simul quicquid cognitionis est analogum, communeve Homini cum Brutis, id priore Animae parte, quicquid speciale, ac proprium, id posteriore comprehendi. Et quia non modò Pythagoras, Plato, ipsorumque sectatores; sed etiam Aristoteles &cum eo praecipua Interpretum pars idem dicere visi sunt; ideò videtur operae-pretium pauca solùm circa illorum opiniones resumere, vt quo ab illis discrimine id defendamus, innotescat. Non perinde verò est in eo haerendum, vt ostendatur, quo discrimine ab illa Epicuri opinione, quae alioquin videri affinis posset, dissideamus; constat scilicet vno verbo fieri iuxta illam, non Animam modò, sed Mentem quoque corpoream quemadmodum circa Phantasiam fusè cominemorauimus, ac referendo praesertim versus, quibus Lucretius talem esse sub Animi nomine eam probat,