Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 427
Unproofread scanNot analysed yet
Id trahi quidem ab ea rerum omnium oriùs priùs nouerit obliuionem; at non deleri ta men in ipsa illarum Ideas, seu Imagines (quippe dumtaxat veluti obductas latere adeò proinde, vt cùm deinceps variae rerum species sensibus sese ingerunt, ac Visu, Auditu, aliisque sensibus percipiuntur, similes, quae in mente latebant ac veluti obtorpescebant, excitentur imagines, Ménsque per ipsas cum externis collatas, &quasi commi stas, res externas intelligat, non quasi antè ptorsùs ignotas, verùm quasi olim quidem cognitas, sed deinceps tamen obliuioni datas Heinc videre licet quo discrimine Aristoteles à Platone potissimùm dissenserit; quatenus censuit Mentem humanam tum recens oriri, cùm priùs non fuerit, tum esse ab exortu quasi rasam tabulam, in qua nihil depictum sit, &in qua quaecumque sunt imagines, de nouo, ac ipsis Sensibus ministrantibus imprimantur. Id in Stoicis quoque reprehendit Boëtius, Metro illo, cuius initium, Quondam Porticus attulit Obscuros nimiùm senes, Qui sensus, &imagines E corporibus extimis Credant Mentibus imprimi Vt quondam celeri stylo Mos est aequore paginae, Quae nullas habeat notas, Pressas figere literas Quod quidem ita reiicit, vt exigat solùm excirationem expositam ab externis Sensibus factam. Extrema enim carmina ex Platonis doctrina sunt, Praecedit tamen excitan Ac vireis animi mouens Viuo in corpore passio, Cùm vel lux oculos ferit, Vel vex auribus instrepit, Tum mentis vigor excitus Quas intus species tenet, Ad motus simileis vocans, Notis applicat exteris, Introrsumque reconditis Formis miscet imagines.