Latin
427.1 to 427.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 427.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc autem intelligitur, quo sensu illi velint Disciplinam nihil esse aliud, quàm Reminiscentiam, ὅπ μάθησις ἐκ ἄλλο τι ἢ ἀνάμνησις τυγχά1ei. Rem declarat apud Platonem in Phaedone Socrates Simmiam alloquens, An non di cimus obliuionem ipsam iacturam scientiae? I a Prorsùs, ô Socrates. Quòd si acceptam antę ortum scientiam, dum, nasceremur, amisimus, deinceps autem sensibus circa eadem vsi, ipsatasdem scientias, quae priùs in nobis fuerant, recipimus; nonne quod Discere vocamus, est propriam scientiam recuperare, idque appellantes Reminisci, recte loquimur? Rectè omninò. Id autem docet perinde fieri, ac dum quis ama, visa eius lyrâ recordatur; aut amici, visa eius effigie. Sic enim visis, v. c. aequalibus lignis, aut lapidibus ipsius aequalis, aequalitatisve rationem agnoscimus, quam vtique non agnosceremus, nisi eam priùs notam teneremus: quod idem, &de ipso Bono, &de pso Pulcro, &de caeteris, quorum rationes sum ab exortu ex rebus sensu perceptis menagnoscimus ideò est, quòd ipsorum formas à tempore vsque antegenitali impressas habemus. Allata paullò antè fuerat rei proban dae gemina ratio. Vna, quòd homines appositè interrogati, quidvis, vt se habet, respondeant; quòd vtique facere, nisi in ipsis scientia, rectáque ratio inesset, non possent. Altera, quòd si ipsos quis ad figuras Geometricas, taleve quidpiam deduxerit, rem sic se habere deprehensurus perspicuè sit. In Menone verò facit Socrates rationis huiusce posterioris periculum, puero Menonis sic interrogato: Dic mihi, ô puer, agnoscisne spatium huiuscemodi quadrangulum esse? Agnosco equidem. Habetne hoc quadrangulum hasce omneis lineas, qua tuor numero inter se aequaleis? Omninò. Nonne &has ipsas, quae per medium eius traducuntur habet aequaleis? Habet. An-non &maius esse potest spatium, &minus? Potest. Si hoc igitur latus duorum pedum sit, ac istud duorum similiter; quot pedum erit totum spatium?