Latin
429.4 to 429.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 429.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod superest autem, cùm Intellectus agens comparetur cum lumine, &omnes facilè consentiant munus illius primarium esse illustrare Phantasmata; esse qui contensant hanc illustrationem fieri obiectiuè dumntat, ac esse, qui velint eam qualitatenrnantasmatibus imprimi, qua excitentur ad Producendum, aut concurrendum certè ac noc vt Intelligibiles species producantur. Et cùm maxima pars admittant huiuscemod species dari, vt iis scilicet res euadant actu intelligibiles, (cùm repraesentatae Phantasma tibus sint solùm intelligibiles potestate) quae que ab Intellectu agenta productae, in possi bili reponantur, vt possibilis iis imbutus res intelligat; non deesse tamen, qui defendant neque dari has species, neque esse necessarias, quod possibilis Intellectus valeat se solo, ac sine illis res in Phantasmatibus retinenteis, tanquam in speculo contemplari. Et cùm ex iis, qui admittunt species, plerique esse illas rerum etiam singularium tueantur, tueri etiam non paucos eas esse vniuersalium solummodò, quòd dum Intellectus agens illas creat, id praestet Phantasmata exuendo à materia, conditionibúsque singularitatis; ac tam valeat tamen Intellectus possibilis vniuersali specie informatus rem singularem cognoscere ob Phantasma illius adiunctum, quàm ipse agens valet ex eodem Phantasmate elicere vniuersalem speciem. Et cùm sit communis sententia solum esse Intellectum possibilem, qui intelligat, esse tamen quoque, qui existiment agentem intelligere, speciebusve in possibili, tanquam in thesauro repositis vti; &sic complura alia, quae commemorare sit nimis prolixum. Hísce ergo omissis, &aliam ad Interpretationem vt veniam; ecce Alexander inter Graecos Interpretes primus, ac praecipuus, rem sic accepit, vt autumârit esse Intellectum actiuum, sine agentem generalem, vnumve ac eundem omnium hominum; passiuum autem, seu patientem esse hominis cuiusque proprium; hüncque eundem esse, qui dicatur Intellectus potestate, possibilis, &c. scilicet omni Homini, qui naturâ laesus non sit, naturalem inesse vim, qua possit intelligere; quaeque proinde appelletur non modò, νοῦς φυσκοoς Intellectus naturalis, seu à natura ingenitus; sed etiam νοῆς δινάμει Intellectus potestate, quòd licet reipsa non intelligat, intelligere tamen possit.